CAPUT XXIII.

41. Recitaverunt etiam alias litteras ejusdem Constantini imperatoris ad Probianum proconsulem datas , quae quidem consules non habebant; sed nihil quasi de objectione mutua Catholici agere voluerunt: quamvis et hinc se ipsos Donatistae convincerent, quam calumniose Catholicis id objecerint; cum prior chartula ex qua recitatum est judicium Constantini, quo absolutus est Caecilianus, consules non haberet, qui tamen mox in alia chartula inventi sunt. Istae itaque litterae ad Probianum proconsulem datae, continent Imperatoris jussionem, qua praecepit ut ad se Ingentius mitteretur, cujus confessione in proconsulis Aeliani judicio Felix Abtugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuerat absolutus. Hoc autem imperiale praeceptum ideo Donatistae se recitare dicebant, ut quasi ostenderent Caeciliani causam adhuc fuisse suspensam, etiam post illud judicium quo se Constantinus inter partes omnia terminasse jam scripserat: cum et in ipsis litteris, quas ad Probianum proconsulem datas recitaverunt, quibus quasi ostenderent adhuc pendere judicium, quoniam ad se mitti jusserat Imperator Ingentium, tanta contra se legerint, ut omnino mirum sit quibus illa oculis aspicere, vel quo ore pronuntiare potuerint. Ibi enim Constantinus dixit, ab Aeliano proconsule audientiam praestitam competentem, Felicemque innocentem ab exustione codicum divinorum constitisse; illos autem esse in praesentia confutandos, qui diuturnis diebus eum interpellare non quiescerent; ut eis liquido appareret, frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse. Hic ergo per illas litteras, non solum Caecilianum, sed etiam Felicem purgatum, seque innocentium persecutores apud Imperatorem exstitisse docuerunt.