CAPUT XXIV.

42. Hac autem accepta opportunitate Catholici recitandam protulerunt et ipsius Aeliani tunc proconsulis relationem, de hac re ad Constantinum datam, ubi se causam Felicis audisse et finisse commemorat; et ipsa gesta proconsularia , quibus absolutus est Felix, et omnium necessariarum personarum testimonio a traditionis crimine innocens comprobatus. Quibus recitatis quid contradici posset, Cognitor inquisivit. Tunc Donatistae, quod et ante dicere coeperant, identidem repetierunt, quaerentes utrum ex praecepto Imperatoris directus ad comitatum fuisset Ingentius, et quid postea gestum esset, ut ostenderetur, a Catholicis exigentes: et gesta proconsularia, quibus possent verbis, refellere conantes, quibus absolutus est Felix; objicientes gratiam judicis, vel suppositas fuisse personas, et caetera quae solent homines contra gesta quibus vincuntur, suspiciosa querimonia jactitare. Dicebant etiam, non recte Felicem absentem fuisse absolutum. Ad ista responsum est a Catholicis, omnia quae lecta sunt, ad absolutionem Caeciliani et Felicis apertissime pertinere; si quid autem Donatistae arbitrarentur misso ad comitatum Ingentio pro se fuisse judicatum, et mutatum esse judicium, quo Constantinus inter partes cognoscens purgato Caeciliano illos calumniosissimos judicaverat, ipsos debere proferre. Quando autem hoc Catholici dicebant, in illa temporis brevitate non poterant considerari consules: quorum ordinem in ipsis gestis qui voluerit considerans, inveniet posterius ab imperatore Constantino absolutum esse Caecilianum, quam Felicis causam ab Aeliano proconsule discussam atque purgatam ; post aliquot etiam annos Constantinum scripsisse ad Verinum vicarium, quas litteras ipsi recitaverunt, ubi sibi asserebant liberum arbitrium ab illo imperatore concessum, in quibus litteris eos tanquam pessimos et christianae pacis inimicos ostendit. Quod utique non fecisset, si aliquid pro illis contra Caecilianum judicasset, cum ad comitatum missus esset Ingentius. Cognitor ergo interlocutus est, non posse gesta, quae tanta roboravit antiquitas, removeri, nisi aliis posterioribus gestis e contrario recitatis. Dictum est etiam a Catholicis, magis ad declarandam Felicis innocentiam profuisse quod absens fuerat absolutus, quia gratiae suspicio, si praesens esset, potius oriretur.