|
43. Urgere deinde Cognitor coepit, ut si
qua posteriora gesta Donatistae haberent contra absolutionem
Caeciliani vel Felicis, jam jamque proferrent. Hic illi ad ea quae
jam toties dixerant et Catholicis toties ad omnia respondentibus
transacta jam fuerant, rursus quasi a capite redire et ea replicare
conati sunt. Ubi cum interlocutus esset Cognitor, admonens ut eos
jam pigeret eadem repetere, quae peracta et transacta jam fuerant, et
identidem proferre compelleret si quid recitandum haberent adversus
Caeciliani et Felicis sic evidentissimas absolutiones: et illi nihil
omnino adversus illa proferentes, eadem repetere non cessarent, ut de
illis quae dixerant judicaretur: et contra Cognitor illud potius
flagitaret, ut legerent si haberent quod legi posset adversus imperiale
et proconsulare judicium, ut posset de omnibus pronuntiari, quoniam
legibus prohibetur semiplenam proferre sententiam: instarent etiam
Catholici, ut rebus omnibus Cognitori manifestatis, et Donatistis
quid respondeant non invenientibus, eadem repetentibus, tandem
aliquando causa finiretur: in ultimo Cognitor dixit, Si contra nihil
est quod legatis, exire dignamini, ut possit plena de omnibus scribi
sententia. Et utrisque exeuntibus, sententiam scripsit quam rursus
intromissis partibus recitavit, qua complexus est omnia quae de prolixa
trium dierum actione potuit recordari. In quibus quaedam non eo ordine
quo gesta sunt commemoravit, omnia tamen veraciter posuit, confutatos
a Catholicis Donatistas omnium documentorum manifestatione
pronuntians.
|
|