CAPUT III.

3. Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte invicem dicta et objecta sunt, et jussum est principali causae potius reservari. Et post aliquanta identidem, cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse Catholicam; interlocutus est Cognitor, se interim sine cujusquam praejudicio non posse aliter appellare Catholicos, quam eos appellavit Imperator, a quo Cognitor datus est: illos autem quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis jam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. Hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones Cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur, atque testantis de legatorum personis, vel mandato quod eis injunctum est, nec ad causam aliquid pertinere, nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum; dixerunt ut si in legatis, vel mandato quod eis datum est manifestando, noluissent Catholici obtemperare judicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent: multum mirantibus Catholicis, cur eos Donatistae dixerunt, in edendo legatorum mandato non parere judicatis; cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus Cognitor pronuntiaverat. Interrogaverunt ergo Catholici, quibus judicatis non paruerint. Et Donatistis ad hoc non respondentibus, interlocutus est Cognitor, ad illud quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, Catholici responderent. Et responderunt se hoc proponere, ut crimina quae solent Donatistae communioni eorum objicere vel probentur, vel diluantur; ut possit Donatistarum separatio vel defendi vel corrigi. Tunc Cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt, Afros qui se catholicos dicerent, alienam causam velle defendere, hoc est, totius orbis Ecclesiam; de qua sibi nihil debere praejudicari, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; et exspectari potius Ecclesiam transmarinam, ut qui vicerint, ipsi ad eam pertinere videantur, et ipsi habeant catholicum nomen: sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur, postulaverunt. Hic Catholici ad utrumque breviter responderunt; et quia de personis jam primo et secundo judicio quaestio fuerit terminata; et quia Ecclesiae toto orbe diffusae cui testimonium perhibet Scriptura divina, ipsi, non Donatistae, communicant, unde catholici merito et sunt et vocantur. Donatistae autem responderunt, non catholicum nomen ex universitate gentium, sed ex plenitudine Sacramentorum institutum: et petiverunt ut probarent Catholici sibi communicare omnes gentes . Quod Catholici cum gratissime acciperent, et peterent ut hoc probare permitterentur; rursus illi de mandato illo, quod legatis injunctum, edi sibi petiverant, quaestionem refricare coeperunt, et a causa Ecclesiae, quae jam in medium discutienda pervenerat, iterum resilire, modo mandatum supra dictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut de his ipsis quae petierant judicaret Cognitor, exigendo; de quibus jam toties fuerat interlocutus, et eos illa frustra petere pronuntiaverat.