|
4. Sed Cognitor, quanquam viderentur non
recte petere edi sibi mandatum quod legatis injunctum est; quia, id
quod sufficiebat ad causam, Collationem petitam concessamque,
constabat; non ei tamen videbatur, injuste illos petere ut petitoris
persona constaret. Catholici autem videntes, quod jam sibi fuerat
antea nuntiatum (et hoc eorum intentione satis intelligebant), non ob
aliud Donatistas personas quaerere petitorum, nisi ut liceret eis
personarum discussione longissimas temporum et dilationum moras
inserere; quoniam vehementer nolebant ut perveniretur ad causam, in
qua se nihil habere quod dicerent, sicut res ipsa vel sero postea
patefecit, plenissime sciebant: hoc ergo videntes Catholici,
noluerunt personam suscipere petitorum, asserentes non se objicere
crimina, sed objecta defendere; quae cum defendissent, et falsa esse
demonstrassent, consequenter eos apparere qui sint, et quanta
iniquitate se ab unitate diviserint. Hic Donatistae asserebant,
quocumque modo etiam de ipsis criminibus quae vellent diluere, ultro
Catholici cogerent sibi adversarios respondere, petitorum eos habere
personam. Sed Catholici respondebant, ad hoc se petisse
Collationem, non ubi objicerent diluenda, sed ubi objecta diluerent:
quoniam et mandatum Donatistarum adversus traditores et persecutores
factum erat; et verba Primiani, quando prius a Catholicis de
Collatione conventus est, crimen eis eum objicere testabantur, ubi
dixerat, Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et
progenies traditorum : et quamvis tunc conferre noluisset, postea
tamen in judicio praefectorum se audiri et discuti velle dixerat. Quem
eorum de Collatione consensum tenentes Catholici, hoc ut fieret ab
Imperatore petiverant.
5. Tunc jussit eos Cognitor objecta a se crimina jam probare, nec
de petita Collatione personam petitoris ostendi, si etiam utrique
petisse probarentur. Hic Donatistae identidem petere coeperunt, ut
de persona pronuntiaret. Et pronuntiavit Cognitor, dicens, si
Collationem pars utraque petivisset, eum esse petitorem qui crimina
objiceret. Et exegerunt Donatistae, ut probaretur a Catholicis,
utrum Collationem utrique petiverint. Ubi Cognitor cum dixisset,
Hoc Catholici probare debebunt; ortus est iterum moratorius
conflictus de catholico nomine et Donatistarum et Caecilianistarum.
Deinde obtulerunt Catholici gesta habita in judicio praefecturae,
quibus probarent etiam Donatistas Collationem petisse. Quae cum
jussisset Cognitor recitari; rursus illi ad praeterita redierunt, et
de his ut pronuntiaret Cognitor flagitare coeperunt, de quibus toties
pronuntiaverat, id est, de persona et de mandato legatorum, quod sibi
ut ederetur toties superfluo postulaverant. Hoc autem agebant,
quantum intelligebatur, timentes ne gesta praefectoria legerentur, ubi
suam causam quibusdam inconsideratis et temerariis responsionibus
vulneraverant. Diu itaque conflictatum est ab eis, et maxime cum ipso
Cognitore; cum ipsi peterent edi sibi mandatum legatis injunctum, aut
pronuntiaret eos hoc superfluo petivisse: ille autem et pronuntiasse se
diceret, et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere
judicium, ubi declararetur imperialibus litteris quid petitum esset
quidve concessum. Et tandem aliquando ad jussum ejus coeperant gesta
praefectoria recitari. Quorum gestorum cum dies et consules fuissent
recitati , continuo rursus Donatistae interruperunt, et eadem illa
praeterita poscere coeperunt. Sed cum Cognitor interloqueretur,
debere gesta recitari, ut de petitoris persona constaret; illi contra
ab initio coeperunt dicere, esse gesta priora, quae deberent potius
recitari. Contra a Catholicis dictum est, ideo illos nolle ut gesta
praefectoria legerentur, quod in eis prosecutiones proprias
formidarent.
|
|