|
6. Obtulerunt ergo Donatistae gesta
proconsularia, et vicariae praefecturae , ubi Catholici petierant eos
actis municipalibus conveniri, ut Collatione utrorumque facta error de
medio tolleretur, longe antequam ipsam Collationem ab Imperatore
petivissent: et his gestis Catholicos volebant ostendere, loco
assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos, multa contra
divinas leges humanasque committere. Contra hoc Catholici dicebant,
ideo se etiam tunc flagitasse Collationem, ut contra eorum crimina pro
Ecclesia responderent. Itaque petiverunt saepius, ut si ea gesta
recitanda essent, quae priora esse constaret; illa potius legerentur,
ubi Donatistae primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum
per Anulinum proconsulem accusando miserunt: recitatisque gestis quae
ipsi proferebant, non sunt recitata illa quae apud praefectos habita
jam coeperant recitari. Et coepit esse conflictus, ut si propterea
gesta quae Donatistae protulerant praelata sunt gestis quae Catholicis
prolata fuerant, quia priora reperta sunt, ut ipsa potius
recitarentur; saltem post ipsorum recitationem recitarentur etiam illa
longe priora, ubi eos appareret in hac tota causa quae agebatur,
primitus accusatores exstitisse per proconsulem apud Imperatorem.
Ista ergo ne recitarentur, vehementer Donatistae obluctabantur,
multis et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut obluctati
fuerant et extorserant ne illa praefectoria legerentur. In hac autem
obluctatione saepe repetebant illud jam detritum, et tot
interlocutionibus Cognitoris repulsum, de mandato legatorum sibi
edendo. Repetebant etiam quaestionem, quae fuerat jam ante
transacta, Utrum testimoniis Legis, an publicis gestis Catholici
agere mallent. Et dicebant, ut si testimonia divinae Legis
eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque jacturam; si
autem publicis legibus et gestis agere potius vellent, omitterent
divina documenta. Et tamen si hoc eligerent Catholici, ut publicorum
gestorum documentis potius agerent, dicebant se Donatistae nec hoc
permissuros, ut ea quae a Catholicis offerebantur gesta legerentur;
eo quod haberent validam temporis praescriptionem, illam scilicet, de
qua eis fuerat sufficienter et a Catholicis, et ab ipso Cognitore
responsum, quia ipsam causam lapsam et agi jam non posse dicebant,
quia dies transierat quo menses quatuor complerentur. Vehementer enim
eos timere apparebat, ne gesta legerentur, quibus doceretur a
majoribus eorum Caecilianum apud Imperatorem primitus accusatum, et
deinde judiciis et ecclesiasticis et imperialibus absolutum atque
purgatum: hoc est, ne ipsa causa omnino, propter quam ventum fuerat,
ageretur, ubi se evidentissime superari posse sentiebant. Sic autem
nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes quod
sensim, id est, paulatim, inducerentur in causam, et ad causae
interna deducerentur: quod utique optare deberent, si non de inanibus
et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius causae veritate
confiderent.
|
|