|
7. Contra ergo Catholici cum vehementer
conarentur, ut ad causam perveniretur, quo eos prorsus nolle pervenire
cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis quae
illi toties jam transacta repetebant. Et quoniam duo erant quae in
medium venerant, unum de editione mandati quod legatis injunctum est,
alterum utrum divinis testimoniis, an gestis publicis Catholici agere
mallent; de mandati illius editione et Catholici responderunt, non ad
eos, neque ad praesentem causam omnino pertinere; et ipse Cognitor,
quod saepius pronuntiaverat, iterum pronuntiavit, legatorum personam
et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere, et ab eo
quod sibi injunctum est non debere discedere: quandoquidem satis
apparebat imperialibus litteris quibus judex huic causae fuerat
constitutus, Collationem ab Imperatore concessam. De illo autem
altero, ubi quaerebant quid eligerent Catholici, utrum divina
documenta, an gesta publica; saepius Catholici responderunt, si
Donatistae hominum crimina non objicerent, quae velut traditoribus
objicere consueverunt, sed tantummodo id quaereretur, quae, vel ubi
esset Ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed Scripturarum
divinarum tantummodo testimoniis: si autem in illa hominum accusatione
et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis
demonstrare non possent, sine dubio et Catholicos hujusmodi crimina
gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant,
nec defendi. Haec eis saepius et a Catholicis et ab ipso Cognitore
repetita et inculcata sunt, multis et variis modis multarum
prosecutionum illis ad eadem redeuntibus, et eadem repetentibus, ne
ageretur causa, et ne gesta legerentur quae jam in manibus esse
cernebant. Sed aliquando vicit Cognitor tam longas obstinationes, et
jussit recitari quae a Catholicis data sunt; et coepit tandem agi
causa, propter quam tot episcopi partis utriusque convenerant. Quod
mirabiliter factum est, ut cum Donatistae propterea quaererent
petitoris personam ne perveniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris
subito in medium mitteret causam.
|
|