CAPUT VII.

8. Tertio ergo loco haec acta sunt. Lecta est relatio Anulini proconsulis ad imperatorem Constantinum: quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit; Catholici responderunt in archivo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. In qua relatione evidentissime continetur, ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina objiciebant accusando misisse. Qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi Catholici dicerent patrem. Quibus cum ab eis esset responsum secundum Evangelium, ubi scriptum est, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater vester Deus (Matth. XXIII, 9): etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset, an mater. Cum jam dictum fuisset a Catholicis, nec patrem sibi eum esse nec matrem; sed fratrem, sive bonum, si bonus esset, sive malum, si malus esset, quia et malus propter Sacramenta communia frater esset: hinc aliquanto diutius conflixerunt, Donatistis eadem repetentibus, et Catholicis eadem respondentibus. Nam et hoc objecerunt Donatistae, quomodo diceret Apostolus, Et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres: in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et responsum est a Catholicis, hoc honorificentiae causa dictum propter evangelicum ministerium quod dispensabat Apostolus. Nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi Deum. Neque enim posset contrarium Christo Apostolus loqui, ut cum ille diceret, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus

enim pater vester Deus; contra Apostolus, tanquam resistens verbis Christi, patrem se diceret eorum, quibus annuntiaverat Evangelium: nisi esset utique distinguendum, quid divinae gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur.

9. Quaesierunt etiam, quis ordinaverit Augustinum, nescio quas, sicut jactabatur, calumnias praeparantes. Ubi cum eis intrepide responderet, a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia Ecclesiae catholicae; et urgeret instanter, ut jam proferrent quae praeparaverunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur: illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholicae Ecclesiae non obesse, etiamsi vera ejus crimina monstrarentur; et tamen etiam ipsa non posse vera monstrari.