|
10. Tunc itaque Donatistae protulerunt
litteras, quas ab universo concilio suo se accepisse dicebant , quibus
responderetur mandato Catholicorum, quod primo die actionis fuerat
allegatum; et die sequenti antequam ad secundam actionem die tertio
veniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, ut instructi
possent ad cognitionem venire. Et fortasse propter has litteras
diligenter scribendas etiam ipsa secunda actione dilationem petiverunt,
quae illis sex dierum concessa est. Quarto itaque loco haec acta
sunt: lectae sunt supra dictae litterae Donatistarum, quibus conati
sunt respondere mandato Catholicorum, quod gestis primae actionis
insertum est. Cui mandato non eos potuisse respondere inveniet qui
utraque legere et considerare veluerit: primum , quia testimonia ex
Lege et Prophetis et Psalmis et apostolicis atque evangelicis
Litteris deprompta, quibus ostenditur Ecclesia catholica per totum
mundum diffundi, incipiens ab Jerusalem, unde in propinqua et
longinqua crescendo etiam in Africam venit, et in alia loca et
civitates per quas primitus dilatata est, in quibus multae Ecclesiae
ad ipsam unicam pertinentes, apostolico labore fundatae sunt, quibus
Donatistas non communicare manifestum est; non solum non pertractare,
sed omnino nec attingere voluerunt; nec aliquod testimonium in tam
prolixa epistola sua proferre ausi sunt de Scripturis sanctis, quo
assererent Ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam:
sicut tam multa Catholici protulerunt pro Ecclesia cui communicant,
quae incipiens ab Jerusalem toto orbe diffunditur. Has ergo partes
testimoniorum tantorum cum omnino non attigissent, sed tanquam in illo
mandato Catholicorum, cui respondere videbantur, dicta non fuerint,
praeterissent; illud ostendere tentaverunt prolatis multis testimoniis
divinarum Scripturarum, quod Ecclesia Dei non cum malorum hominum
commixtione futura praedicta sit. Et tamen postea cum ad evangelicam
similitudinem venissent, quam Catholici in mandato suo posuerant de
retibus in mare missis, quibus congregari dixit Dominus omnia genera
piscium, et bonos a malis in littore, hoc est in fine saeculi
separari: etiam ipsi fassi sunt, in Ecclesia esse permixtos saltem
occultos malos. Zizania vero inter triticum non in Ecclesia, sed in
ipso mundo permixta dixerunt; quoniam Dominus ait, Ager est hic
mundus (Matth. XIII, 47-50, 38). De area sane, cui
paleam Catholici dixerant usque ad tempus ventilationis admixtam,
tanquam omnino in Evangelio nihil tale scriptum sit, exponere
similitudinem istam nec conati quidem sunt; sed quasi hoc a se ipsis
Catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt, velut ex
testimonio Jeremiae prophetae, qui ait, Quid paleis ad triticum
(Jerem. XXIII, 28)? non attendentes unde hoc ille
dixisset. Non enim aiebat de Ecclesia, sed de divinis Prophetarum
visionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. Illam
quoque similitudinem de ovibus et haedis qui simul pascuntur, et in
saeculi fine segregabuntur, quam inter alias Catholici ex Evangelio
posuerant (Matth. XXV, 32, 33), omnino attingere
noluerunt. Neque enim poterant illic dicere, etiam haedos a
pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter retia
pisces malos in mari a piscatoribus non videri.
11. Item cum Catholici in mandato suo volentes ostendere toleratos
a bonis in Ecclesia malos, nec bonos malorum contagione pollutos,
commemorassent exempla Prophetarum et ipsius Domini Christi et
Apostolorum, et post haec etiam bonorum episcoporum, et judicio
ipsorum quoque Donatistarum qui quosdam suorum in Maximiani schismate
positos negaverunt Maximiani contagione pollutos: illi in suis
litteris ad haec respondere conati, de Prophetis, et de Domino
Christo et Apostolis quodcumque dixerunt; de episcopis autem et
Maximianistis siluerunt. In episcopis enim premebantur auctoritate
Cypriani, cujus verba ex epistola ejus prolata Catholici in suo
mandato posuerunt; quibus manifestissime ostendebatur, et praecepisse
ut pro unitate in Ecclesia mali tolerarentur, nec propter ipsos
Ecclesia relinqueretur (Epist. ad Maximum); et quosdam collegas
suos etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat, et de
quorum factis pessimis non tacebat, in Ecclesia tolerasse (Serm. de
Lapsis). Hujus ergo auctoritate oppressi Donatistae, cum de
Prophetis et Domino Christo et Apostolis aliquid dixissent, ad hoc
tamen, non tolerandos in Ecclesia permixtos malos, de episcopis
omnino nihil dicere voluerunt. Et tamen etiam de Juda traditore, et
de his quos Paulus toleravit per invidiam Christum annuntiantes, ipse
Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, quemadmodum ea Catholici in
suo mandato posuerunt: quod et Dominus Judam ad exemplum malorum in
Ecclesia tolerandorum pertulerit (Joan. VI, 71, 72); et
Paulus eos de quibus talia dixit, non extra, sed intra Ecclesiam
sustinuerit (Philipp. I, 15-18). De Maximianistis autem
quid responderent, eum adhuc homines viverent, de quibus possent
apertissime facillimeque convinci? Proinde ad illud quod in mandato
suo Catholici dixerant, eosdem Maximianistas a Donatistis per
judicia publica basilicis pulsos, utcumque respondere conati sunt, non
se criminaliter accusasse, aut ad communionem suam invitum aliquem
coegisse, sed res suas vel suorum civiliter repetisse: obiti quod
Primianus aliquando dicendum apud Acta mandavit , Illi auferunt
aliena, nos intermittimus ablata. Ad illa vero quae de Maximianistis
in Catholicorum mandato dicta sunt, quod a se damnatos in integro
honore susceperint, quod Maximiani socios ab illo pollutos esse
negaverint, quod Baptismum ab eis in schismate datum approbare potius
quam rescindere atque iterare maluerint; nec leviter respondere
tentaverunt: sed illa omnia miro quodam silentio, tanquam dicta non
fuerint, transierunt.
12. De ipso etiam Baptismo quod in illo mandato a Catholicis
dictum est Apostolum de quibusdam dixisse, Veritatem in iniquitate
detinent (Rom. I, 18), ut ostenderetur fieri posse, ut non
destruenda veritas in destruenda iniquitate teneatur; aut non
intellexerunt, aut id quod ipsi intellexerant, ne ab aliis
intelligeretur, verbis suis obscurare voluerunt, dicentes, hoc
Apostolum de Gentilium errore dixisse: quasi ad rem pertineat de
quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse veritatem in
iniquitate detineri; ut haec duo cum in uno homine inventa fuerint, et
approbetur veritas et iniquitas corrigatur: sicut Catholica facit,
cum agnoscit in Donatistis, et amplectitur Sacramenti veritatem,
detestatur autem in eis et corrigit haereticam iniquitatem. Et illud
quod a Catholicis in mandato dictum est, non ideo destruendum
Baptismum Christi, quia eum etiam haeretici tradunt; sicut non ideo
negandus est Christus, quia eum etiam daemones confitentur: similiter
aut non intellexerunt, aut obscurare voluerunt, dicentes Catholicos
contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres dicerent.
Dicentes etiam eos daemoniis velle communicare: quasi haereticis
communicetur, quando eorum anathematizatur iniquitas, quamvis in eorum
consecratione inventus Baptismus non destruatur; sicut anathematizatur
iniquitas daemonum, quamvis in eorum confessione auditum nomen Domini
non negetur.
13. De persecutionibus etiam quas perpeti se queruntur, multa in
suis litteris posuerunt: nec tamen respondere ausi sunt ad illud quod
in mandato Catholicorum dictum est, quod ipsi primitus apud
Constantinum imperatorem accusaverunt Caecilianum; qui de imperatorum
legibus conqueruntur, invidiam Catholicorum exaggerantes, sive
mortes, quas eorum Circumcelliones sibimetipsis inferunt, sive omnia
quae non pro communione Donati, sed pro sceleribus quibus violenter
saeviunt, nefarieque vivunt, per leges publicas disciplinasque
patiuntur: sicut etiam de oppido Vagaitano commemorasse ausi sunt;
ubi manifestatum est quanta mala commiserint, et quam minora perpessi
sunt.
14. Ad illud quoque in Catholicorum mandato, quod dictum est de
purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptuginensis, de
quorum criminibus apud imperitos solebant Catholicis magnam invidiam
concitare; cum illic tota causa propter quam venerant, versaretur,
nihil omnino respondere in tam prolixis litteris voluerunt: quia et in
eo quod dicebant, et divinis testimoniis velut astruebant, non esse
malos in Ecclesia tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium
peccatorum; ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis
alienis neminem maculari posse faterentur. Hoc enim et de malis
piscibus dixerant, quod sicut illos latentes in fluctibus, quamvis jam
intra retia, non vident piscatores; sic latentes malos in Ecclesia
nesciunt sacerdotes, et ab eis ideo minime polluuntur. Nec tamen vel
leviter vel tenuiter in tam prolixis et tanta dilatione accepta
conscriptis litteris probare conati sunt, quod maxime in mandato
Catholicorum commemoratum est, ut probarent non solum vera esse
crimina Caeciiani (nam hoc parum est); sed etiam Ecclesiae, quae
per omnes gentes usque ad terrae terminos dilatatur, ea probari et
innotescere potuisse, ut consequenter saltem secundum ipsos posset
cognitorum peccatorum contagione maculari.
|
|