CAPUT IX.

15. Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, voluit Cognitor, ut etiam quae Catholici recitanda dederant legerentur. Sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur, flagitare coeperunt. Quod et Catholici magis volebant, ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. Incipientibus ergo Catholicis respondere, Donatistae interrumpere et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, sicut eorum litterae nullo interpellante fuerant recitatae. Volentibus ergo Catholicis divina testimonia quae ipsi posuerant, et ea quae illi commemoraverant, ostendere quemadmodum essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse contraria, cum essent utraque divina, et utique consona, non dissona, esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt dicere. Tunc Donatistae interrumpentes, dixerunt quod de area non legeretur in Evangelio scriptum . Cumque expressius a Catholicis locus Evangelii commemoraretur; rursus interrumpendo dixerunt, occultos malos dictos esse paleam postea ventilandam. Inde inter strepitus et interruptiones eorum, de zizaniis et tritico dissensio nata est, propter mundi nomen, quo Donatistae nolebant intelligi Ecclesiam, quia scriptum est, Ager est hic mundus. Et multa testimonia protulerunt, quibus sancta Scriptura mundum non nisi malos commemorasset; sicuti est, Qui dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (I Joan. II, 15); et caetera talia: ut quasi ex hoc ostenderent, mundi nomine Ecclesiam significari minime potuisse. Contra Catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi nomen esse positum ostenderetur; sicuti est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): et caetera hujusmodi, ubi ostenderetur Ecclesia, quoniam ipsa utique per Christum reconciliatur Deo. Et haec agebantur, Catholicis sermonem suum prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret perstrepentibus; cum suam responsionem non reservarent, sicut Catholici fecerant, cum eorum epistola legeretur; sed crebras contradictiones interponendo, ne Catholicorum prosecutio imperturbata procurreret, impedirent.

16. Flagitantibus itaque patientiam eorum Catholicis, et per multas Cognitoris interlocutiones vix impetrantibus; responderunt litteris eorum, ostendentes multis sanctarum Scripturarum testimoniis et exemplis, malos in Ecclesia nunc sic esse permixtos, ut quamvis debeat vigilare ecclesiastica disciplina, ad eos non solum verbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur: sic ostendentes divina testimonia consonare, ut et illa quibus commendaretur Ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus ejus significarent, qualis est in praesenti saeculo; et illa testimonia quibus commendatur non habere commixtos malos, illud ejus tempus significarent, qualis venturo saeculo in aeternum futura est. Sicut nunc mortalis est, id est, ex mortalibus hominibus constat; tunc autem immortalis erit, quando in ea nemo morietur: sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); quod etiam Ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. Haec duo tempora Ecclesiae, quae nunc est, et qualis tunc erit, significata est etiam duabus piscationibus: una ante resurrectionem Christi, quando mitti jussit retia, nec sinistram nec dexteram nominans partem (Luc. V, 4-10); ut nec solos malos, nec solos bonos, sed commixtos bonis malos intra retia suorum Sacramentorum futuros doceret: post resurrectionem autem, quando jussit retia mitti in dexteram partem (Joan. XXI, 6-11); ut post resurrectionem nostram bonos solos in Ecclesia futuros intelligeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, quibus modo retia disrumpuntur. Nam et Evangelium non tacuit in prima piscatione commemorare retia esse disrupta: et in novissima dictum est, Et cum tam magni essent pisces, retia non sunt disrupta. De tali Ecclesia dictum esse, quod per illam non erat transiturus incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1). Ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. Hoc etiam significasse, quod corvus avis immunda exierit de arca, et non redierit. Quae tamen arca exeunte corvo non utique omnibus immundis animalibus caruit, sed in ea fuerunt et munda et immunda usque ad diluvium (Gen. VII et VIII), sicut in Ecclesia boni et mali usque ad saeculi finem. Sed sicut non de immundis, sed de mundis animalibus Noe obtulit sacrificium; ita non ii qui mali sunt in Ecclesia, sed ii qui boni sunt perveniunt ad Deum.

17. De Prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris suis, non eos communicare illis in quos mala tanta dixerunt; responderunt Catholici, quod unum templum fuerit quo universi utebantur, nec quemquam Prophetarum, qui tanta dixerunt in malos, constituisse sibi aliud templum, sacrificia, sacerdotes. Et quod Donatistae in litteris suis posuerunt testimonia Scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam filios pertinere; cum hoc utique nunquam recte intellectum sit, nisi de iis filiis qui parentum iniquitates imitarentur: responderunt Catholici, cum tanta in illum populum et acerba dicta sint divinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis litteris commemoraverunt, ut quasi nullus illic remansisse videretur bonus; non solum ibi fuerunt iidem ipsi Prophetae sancti, verum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse Dominus in suae carnis adventu laudabiles reperit, sicut fuerunt Zacharias et Elisabeth, et sicut Joannes filius eorum, sicut Simeon senex et Anna vidua (Luc. I et II). Unde apparet quam impie, quam calumniose objicerentur Catholicis toto orbe diffusis crimina Caeciliani; cum Simeoni et Annae et caeteris talibus objici non possent crimina illius populi, in quo nati fuerant, sacramentis ejusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non humana opinio, sed sermo divinus objecerat. Commemoratum est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio eorum (Ezech. IX, 4); nec tamen corporaliter separati sunt.

18. Deinde ibi commemoratum est qualis separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur peccatis alienis; corde videlicet et vitae morumque dissimilitudine: nec aliter intelligi debere quod scriptum est, Exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); id est, discernimini aliter vivendo, et immunditiae non consenseritis. Ibi etiam opportunissimo loco responsum est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret Cognitor ut sederent, scriptum sibi esse, ut cum talibus non sederent (Supra, Collationis die 2, cap. 1). Dictum est enim a Catholicis, cum eorum litteris responderent, non sic intelligendam esse separationem a malis hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tanquam cum impiis non sederunt, quia scriptum est, Non sedi in concilio impiorum. Cum utique si impios putarent, nec illud quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, facere debuerunt. Nam ibi sequitur, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4). Cum ergo illi intrassent cum eis quos impios putarent, quare non etiam sederunt; ut in utroque non corporalem, sed spiritualem consessum et ingressum devitasse viderentur? Ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum toties jam illis objecta, ubi et se et illos quibus dilationem dederunt in Maximiani schismate positos, ejusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos: qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque ad terminos terrae perisse contenderent.