|
Ut novum in carnem Filii Dei adventum praedicaret, qui ingressus
novo salutationis obsequio Virginem Gabriel veneratur dicens, Ave
gratia plena, etc.; Ecce ancilla Domini (Luc. I, 28 et
38), statim adveniente Spiritu sancto in Virginem, et omnium
gratia virtutum sacrosanctum habitaculum in adventu Dei implente,
dubium non est coelestium gaudiorum et aeternae dulcedinis quam miram
atque inenarrabilem suavitatem Virgo ipsa concepit, quando illud
aeternum lumen cum toto majestatis suae fulgore in eam descendit, et
quem non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit.
Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare potuit, quod capere
potuit. Sed Spiritu sancto docente didicerat sic sua per humilitatem
tegere. Surgit mox, et conscendit in montana Judaeae. Unde
Elizabeth Spiritu sancto repleta, qualis et quanta esset quae ad se
venerat agnovit, et quam se indignam ejus visitatione judicaret,
aperuit dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
Ecce (Ibid., 43) etc. Tunc ait Maria, Magnificat anima mea
Dominum (Ibid., 46). Vidisti majestatem; gustasti
suavitatem: ideo quod intus hauseras, foras propinasti, et in
justitia ejus exsultasti: Quia exsultavit spiritus meus. Anima
magnificat, spiritus exsultat. Et iterum , in Deo salutari meo
(Ibid., 47). Deus potentiam, salutaris misericordiam notat.
Duo quippe sunt quae Angelorum et hominum beati spiritus in illo fonte
boni aeterna contemplatione hauriunt; incomprehensibilis scilicet
majestas Dei, et ineffabilis bonitas: quorum alterum castum timorem
generat, alterum dilectionem parit. Pro majestate venerantur Deum,
et pro bonitate amant: ne vel dilectio sine reverentia dissoluta sit,
vel reverentia sine dilectione poenalis. Admirantes enim diligunt, et
diligentes admirantur: ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat
dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio. Nam quia eum
quem vident, perfecte comprehendere nunquam sufficiunt, in eo quasi
per admirationem evigilant. Quanto autem perspicacius intuentur,
tanto ardentius amant, quod vera dulcedo est ; vera autem dulcedo
quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur. Ad hanc
contemplationis lucem Mariae mens elevata fuerat, quae coelestis
patriae dulcedinem in verbis , expressit quam ineffabiliter
comprehendit. Nam cum se magnificare Dominum perhibuit, venerandam
universis aeterni numinis majestatem interna visione contueri se
manifeste declaravit; cum vero se in suo exsultare salutari asseruit,
gustum se internae dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque
professa est, et Dominum et Salvatorem: ut pro potestate qua omni
suae creaturae dominatur, jure metuendum ostenderet; pro bonitate
vero, quia misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione
demonstraret . Veritas in Domino, et in Salvatore misericordia.
Veritas enim ad Dominum pertinet, misericordia autem ad Salvatorem;
in veritate servat tenorem justitiae. Quia autem et quaedam errantia
gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem; propterea
magnificamus Dominum, et exsultamus in salutari: quia quibus est
reverenda judicis justitia, dulcis est misericordia Salvatoris,
propterea inquit Maria, Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo. Unus et idem spiritus et ad se
ipsum spiritus dicitur, et ad corpus anima. Spiritus naturalem
spiritualem habuit admirationem, anima corporalem: quare anima dicitur
spiritus, et e converso. Ideo anima humana, quia et esse in corpore
habet et extra corpus, anima vocatur et spiritus. Anima dicitur in
quantum est vita corporis; spiritus autem, in quantum est substantia
spiritualis. In qua vita anima perditur, ut spiritus salvus fiat,
cum haec vita despicitur, ut postmodum a Deo vita aeterna tribuatur.
Sed suo nominavit, quia in salutari suo. Omnipotens enim Deus
potestate qua universae creaturae suae dominatur, Dominus omnium est;
sed pietate qua quosdam tantum, et non omnes, ad vitam reparat,
Salvator omnium non est. Nam dominatio ejus ad omnes aequaliter
respicit; bonitas vero ad quosdam tantum . Ergo beata Virgo qu a
singulariter se electam videbat, quia singulariter gratiam acceperat,
quasi privilegio quodam electionis divinae confirmata, fiducialiter
ipsum quem pro salute mundi filium conceperat, suum etiam cum laetitia
et exsultatione Salvatorem vocat.
Quia respexit humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Haec
est causa exsultationis suae, quia respexit humilitatem ancillae suae:
ac si dicat, Quia de ejus gratia exsulto, ideo ab ipso est quod
exsulto: et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso
exsulto. Respectus Dei tribus modis accipi solet ; videlicet
secundum cognitionem, secundum gratiam, secundum judicium. De primo
Apostolus , Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV,
13). Sed per gratiam Deus non omnes respicit: quia, Oculi
Domini super justos (Psal. XXXIII, 16), etc. De tertio
in fine dicetur, Nescio vos (Matth. VII, 23). Oculi
Domini bonos et malos contemplantur. Videre Deo per cognitionem,
est nihil eorum quae sunt ignorare: videre per gratiam, dona
misericordiae impendere: videre per judicium, unum quemque secundum
opera sua vel ad gloriam vel ad poenam destinare. Respicere plus est
quam videre. Respicere per gratiam , est prius abjectos et derelictos
visitare. Cum bona placatus per misericordiam subtracta restituit,
rursum per respectum gratiae ad eum se convertit. Bene ergo Maria
solam in humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis
propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam
perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam quia in ea
Verbum Patris corporis substantiam quam sibi uniret assumpsit, quasi
ad eam quam prius abjecerat naturam sublimandam per misericordiam
respexit. Quia se humilitatis quod erat ancillam cogitavit, ideo quod
non erat, sublimitatis mater esse meruit: quia humilitatem ostendit
servitutis . Servitus quatuor modis variatur. Secundum conditionem
servitus, qua omnia divinae servituti debent esse obnoxia: quia opus
factori suo hoc ex conditione sua debet, quod ejus dispositioni
obtemperet, et instituta sequatur; ut sicut ab ipso factum est, ita
non nisi ab ipso et secundum ipsum incedat. Secundum necessitatem Deo
servire dicuntur pravae voluntates, quae cum ejus jussionibus contraire
nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem arctantur, ut nil
sine ejus nutu ad effectum perducere queant: serviunt nolentes ejus
dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius praecepto.
Servitus cum timore, est quando divina praecepta non ex dilectione
implemus, sed ex formidine. Quarta servitus est, quando voluntarie
ejus jussionibus obtemperamus, quia ipsum qui jubet diligimus, nec
aliud in nostra servitute, extra ipsum, commodum quaerimus, quam ut
secundum ipsum ambulantes, ad ipsum pervenire valeamus. Servitutem
secundum conditionem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere
noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo, ad
quod fuerant conditi; et voluerunt perversi esse in majestate
consimiles, qui non erant in natura aequales . Eva per superbiam
creaturam Dei se esse et opus Dei non considerans, Deo parificari
voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens ancillam se
nominavit: et idcirco illa abjecta, et haec electa est. Superbam
despexit, et humilem respexit: id quod superba perdidit, humilis
recepit. Ideo ait, Respexit humilitatem ancillae suae . Sed servi
Dei aliquando cum etiam humilitatem habent, humiliationem non habent;
nunquam vero humiliationem sine humilitate. Humilitatem sine
humiliatione habent, qui licet coram hominibus foris despicabiles non
appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum
conservant. Ergo Maria quae apud Deum humilis erat, et apud homines
propter Deum abjecta, in utroque se esse respectam testatur: quia et
ejus humilitas apud Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud
homines in gloriam commutata. Unde sequitur: Ex hoc beatam me dicent
omnes generationes. Usque ad illud apud homines opprobrium
sterilitatis portaverat: quia integritatem virginitatis thoro maritali
praeponebat. Sed unde in priori generatione carnali quasi
maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc ab omni generatione
mortali benedictionem collaudabiliter recepit : quia ab omni
generatione pro fructu fecunditatis meae beata vocor.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus (Luc.
I, 49). Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium
conciperet. Magnum fuit, ut Dei Patris Verbum carne sua indutum
utero gestaret. Magnum fuit, ut dum se ancillam confessa esset,
mater fieret sui plasmatoris. Qui potens est. Quia credi potest ejus
potentia, potentem confessa est: sed quanta aut qualis comprehendi non
potest. Confessa est potentiam, discutere non praesumpsit; quia
sciri non convenit quanta est, quia infinita est. Omne quod praevidit
se facturum, facit; nec aliquid quod non praevidit fieri non dubium,
sed fieri necesse est . Maria non ait, in se; aut, in me; aut,
per me fecit magna: sed inquit, mihi. Quod enim in ea ad omnium
salutem factum est, hoc privilegio dilectionis ad ejus gloriam
singulariter est ordinatum. Et ideo dixit, magna : quia mysterium
incarnationis Verbi super omnia constat esse ineffabile. Nihil enim
unquam magis mirum factum est, quam ut Deus fieret homo, et natura
incomprehensibilis corporis substantiam sibi sic uniret, ut nec minus
in ea esset, quia in se erat immensa; nec minor in se existeret, quia
in illa fuit creata. Haec ergo sunt magna. Et ideo sanctum nomen
ejus. Quid est nomen ejus? Fama ejus . Nomen ejus, cognitio
ejus: fides, nomen ejus. Hoc nomen sanctum est cum sanctis; cum
sanctis gloriatur , a sanctis benedicitur, a perversis blasphematur:
quia dum Verbum in carne nascitur, gloria Dei per Verbum in
hominibus declaratur.
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum (Ibid.,
50). Mariae, inquam, fecit, non tamen singulariter, sed uni
excellenter: verumtamen omnibus timentibus. Nemo a gratia excluditur
. Potentiam fecit in brachio suo, dispersit superbos mente cordis
sui. (Ibid., 51). Haec illa misericordia, quam timentibus se
exhibuit Deus: quia Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum
misit, ut per ipsum aereas potestates potenti virtute debellaret, et
genus humanum ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt,
quos dispersit Deus, ejiciens eos foras a cordibus hominum, atque
spolia eorum diripiens , per illam quae prius in hominibus
principabatur, virtutem dissipavit : et hoc in brachio suo; id est,
per humilitatem Filii diabolum vicit. Brachium ejus, Filius ejus
est. Ipsa infirmitas, potentia fuit: quia per illam diabolus est
victus: et hoc mente cordis sui; id est, profundo consilio suo
dispersit eos. Profundum consilium fuit, ut pro homine Deus fieret
homo, et innocens pateretur; ut redimeretur nocens: et in his erat
consilium, nec poterat illud diabolus praevidere; sed captus est hamo
Leviathan. Vel per superbos, Judaeos intelligere possumus, qui
humilem adventum Christi superbe contempserunt, quos abjecit. Unde
subditur:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52).
Potentes, quia filii regni qui videbantur abjecit, et gentes per
humilem confessionem in consortium regni atque in filiorum adoptionem
assumpsit, ac malignos spiritus ex cordibus hominum abjecit: et
humiles, id est, homines humiliatos, exaltavit. Mens etiam cordis
Dei est vivax et permanens dispositio aeternae occultaeque
praedestinationis. Ipse est liber vitae. Idem est ergo mens, quod
liber. Tribus modis aliquis in libro scribitur: secundum
praescientiam, secundum causam, et secundum operationem. Quantum ad
primum praedestinati sunt scripti: non delentur unquam, licet ad
tempus quasi periturus quis a via veritatis errare permittatur.
Secundum causam scripti sunt, qui a via veritatis coepta ad errores
declinando recedunt. Tales autem sunt aliquando, qui digna salvatione
existerent, si tales usque ad finem permanerent. Secundum
operationem, quorum opera secundum humanum judicium talia apparent,
propter quae digni videantur scribi in libro vitae: qui tamen ea quae
videbantur agere bona deserunt. Hi secundum praescientiam nunquam
fuerunt in libro vitae. Deposuit, etc. Prius angelum de coelo, et
hominem de paradiso superbientem projecit: et postea hominem per
poenitentiam humiliatum ad gloriam reparavit. Sed et quotidie superbos
quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit et humiliat: et postea
eosdem humiliatos, gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo autem
illud est quod sequitur, Esurientes implevit bonis, et divites
dimisit inanes (Luc. I, 53)? Esurientes vocat eos qui se vero
bono indigere cognoscunt: divites intelligere vult qui superbi sunt,
et se prae aliis in donis gratiarum abundare existimant. Ergo sicut
humiles modica de se sentiendo majorem gratiam merentur accipere: ita
superbi de se praesumendo etiam ea quae accepere amittunt.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae
(Ibid., 54). Suscepit, sicut medicus aegrotum, Israel puerum
suum: id est, humilem et innocentem suscepit, ut sanaret infirmum,
et redimeret captivum; ut justificaret impium, et salvaret justum.
Suscepit Israel, non quem invenit Israel, sed ut faceret Israel:
recordatus misericordiae suae, quam olim promisit, sed diu
distulerat: Sicut locutus est ad patres nostros (vel, patribus
nostris), Abraham et semini ejus in saecula (Ibid., 55).
Misericors in promittendo; verax in exhibendo: quia sine debito
promisit, et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est ad patres
nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
Nota super illud, Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo:
quidam neque a Deo exsultant, neque in Deo. Nam qui in carnis
voluptate exsultant, aut qui exsultant cum male fecerint (Prov.
II, 14), isti nec in Deo, nec a Deo exsultant, et malum est
unde exsultant. Et quia de malo ad malum exsultant, et suum gaudium
in malignitate constituunt; ideo minime in Deo exsultant. Sunt alii
qui acceptis gratiae donis abutuntur, et ea quae propter salutem animae
data sunt, ad carnis usum et gaudia saeculi convertunt: acceptis enim
donis gaudent, quia neque in Deo neque propter Deum diligunt quod a
Deo acceperunt . Qui autem gratia accepta ad amorem Dei idipsum
convertunt quod ab ipso acceperunt, isti profecto et a Deo et in Deo
exsultare probantur. E contra ergo ut suum gaudium solidum esse
monstraret, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem
conversum esse, se Dei dona diligere, in Deo, et pro respectu
gratiae qua praeventa erat in Salvatore exsultare perhibuit, dicens:
Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
|
|