Auctor incertus

CATEGORIAE DECEM EX ARISTOTELE DECERPTAE


ADMONITIO DE SEQUENTI OPUSCULO.

Opusculum de decem Categoriis castigavimus denuo ad Mss. septem, e quibus Germanensis pervetustus codex haec in illius fronte praefert: Prologus Alchuini ad Karolum Augustum super Categorias Augustini.

Continet iste decem naturae verba libellus;
Quae jam verba tenent rerum, ratione stupenda,
Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum.
Qui legat ingenium veterum mirabile laudet;
Atque suum studeat tali exercere labore,
Exornans titulis vitae data tempora honestis.
Hunc Augustino placuit transferre magistro,
De veterum gazis Graecorum clave latina.
Quem tibi, Rex magnus, sophiae sectator, amator.
Munere qui tali gaudes, modo mitto legendum.

Categoriae Aristotelis ab Augustino de graeco in latinum mutatae. Eosdem versus exhibent Ms. Michaelinus et Amerbachiana editio, sed superscriptione illa carent, Prologus Alchuini, etc. Istud ipsum, opinamur, opusculum in lib. 1 de Odonis Cluniacensis abbatis vita designatur hisce verbis: Odo his diebus adiit Parisium, ibique Dialecticam S. Augustini Deodato filio suo missam perlegit, et Marcianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit: praeceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium.

Itaque jam olim istius opusculi auctor credebatur Augustinus, cui alia complura a veteribus falso tributa fuisse nemo nescit. Et certe nusquam ipse meminit se de Categoriis tractasse: neque vero, uti supra observamus, deprehenduntur hic notae eaedem libri de Dialectica in lib. 1 Retract., cap. 6, memorati, quem videlicet dialogi forma scripserat, eoque consilio ut per corporalia ad incorporalia perveniret aut duceret. Vides praeterea quanti facit istius opusculi scriptor Aristotelicas categorias, quas jugi labore, necnon Themistii philosophi magisterio se assecutum fuisse profitetur: cum e contra Augustinus in lib. 5 contra Julianum, cap. 14, illi adversario suo exprobret, quod Aristotelis categorias insipienter sapiat, easque in lib. 4 Confessionum, cap. 16, nullo se negotio, et absque magistri sui subsidio intellexisse testetur. Atque hic Aristoteli Platonem anteferabat, ut videre est in lib. 8 de Civitate Dei, cap. 12; ille haud dubie caeteris Aristotelem, qui ab ipso Philosophus vocitatur per antonomasiam. Illud demum non est praetereundum silentio, Adeodati nomen, quod in editis habetur initio post verba, o fili, non reperiri in Mss. nisi forte a secunda manu in marginali aut interlineari spatio superscriptum.