CAPUT IX. De usia sive substantia. Usia proprie. Secundae usiae quae dicantur.

Expositis igitur omnibus quae disputaturis necessaria videbantur, singulas categorias oportuit definiri. Sed usia quoniam secundum artem definiri non poterat, quae praecipit, ut definitio quo possit tendi latius, a genere sumat exordium; ipsa autem usia genus non habet, cum omnia ipsa sustineat: per partes eam voluit definire, ut quid sit non solum ejus definitione, verum partium quoque cognitione noscatur. Est igitur usia proprie et principaliter dicta, quae neque in subjecto est, neque de subjecto significatur, ut est hic homo, vel hic equus. Secundae dicuntur usiae, genus et species, id est animal et homo. Has ergo secundas substantias nominari dicit, propterea quod illa sit potior, quae neque in subjecto est, neque de subjecto praedicatur. Secundae autem substantiae idcirco dictae sunt genus et species, quod solae indicent primam. Ut si quis nolit vel nesciat dicere Socratem, dicat animal vel hominem, id est genus vel speciem, his vero dictis quid sit Socrates agnoscitur; aliud autem si dicat, vel currit, vel ambulat, nihil possit agnosci. Manifestum est autem ea quae de subjecto significantur, cum iis, quae subjectum sunt, et nomen et rationem nominis habere communem; ut homo et de subjecto aliquo significatur homine, sed non solum nomen, verum etiam rationem eamdem in subjecto invenies, quam in eo quod de subjecto significatur poteris invenire. Ipsarum deinde secundarum usiarum potior est species genere: magis enim proxima est species primae usiae quam genus. Si enim quis velit ostendere quid sit prima usia, facilius monstrabit si dixerit speciem, quam si dixerit genus. Ut si quis Socratem volens dicere omisso ejus nomine, magis eum significet si hominem dixerit, quam si animal. Animal enim et equum et aquilam possumus agnoscere. Deinde ut primae substantiae subjectae sunt omnibus, et his omnia sustinentur; ita etiam species generi, atque ideo magis usia ista, quam caetera. Videndum est etiam, ne quam speciem solam putamus, eadem sit et genus: ut si quis animal dixerit, dixit et genus. Deinde si dicat hominem, equum, piscem, avem, pronuntiemusne omnia solas species esse? cum enim sint homo et equus, species manifestae sunt; piscis autem et avis, genera et species (non enim una forma est avium et piscium): propterea ergo et species et genera nominantur. Illae autem quae solum species sunt, sicuti est homo, equus, aquila, taurus, aequa virtute usiae sunt. Ut enim homo usia est, sic et equus, et aquila, et taurus in suo genere. Decursis igitur partibus per quas usia definita est, et alio modo voluit eam definire, si ostenderet ea, quae necesse est in ea naturaliter inveniri. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo et in omni, aut in solo et non in omni, aut in omni et non in solo, aut nec in solo nec in omni. Haec Graeci vocant, EN MONO KAI EN PANTI, EN MONO KAI OYK EN PANTI, EN PANTI KAI OYK EN MONO, OYK EN MONO KAI OYK EN PANTI. Ut si hominem definire volens, dicat risus capacem esse; hoc et in solo est, et in omni. Solus namque homo ridet, et cunctis ridere naturale est. Secundo, in solo et non in omni, ut si hominem definiens, capacem disciplinae dicat esse; hoc in solo quidem homine inveniri potest, non tamen in omni: neque enim omnes disciplinas aliquas didicerunt. Tertio, in omni et non in solo, ut si quis hominem definiens, dicat id hominem esse quod ambulat, et quod cibum capit; hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo: nam et pecudes cibum capiunt, et ferae currunt. Quarto, nec in solo, nec in omni, ut si quis in hominis definitione id esse hominem dicat, quod album est; nec in solo, nec in omni est. Neque enim aut homo solus candidus invenitur, et non bos aut equus, aut omnis homo albus est. Duo ergo sunt, quae ad investigandum aliquam viam monstrant et duo, quae certum aliquid significare non possunt. Id quod est nec in solo, nec in omni, nihil ex hoc possumus agnoscere; siquidem generale est. Alterum in omni, non in solo, non habet differentiam; proptereaque similiter respuendum est. Duo sunt reliqua; quae certis signis, id in quo fuerint, poterunt demonstrare, id est in solo et in omni. Dubitari enim non potest, quin cum inveneris, pronunties quid sit id, in quo inesse cognoscitur. Alterum est in solo, non in omni, non quidem virtutis ejusdem, verumtamen quod ad definiendam rem necessario quaerendum sit, si primum non potuerit inveniri. Nunc igitur ut designet usian, ab in omni, non in solo argumentari incipit, cum demonstrat esse secundas usias, quas idcirco secundas dicit esse, quia id in his inveniri poterit, quod in primis. Denique dicit commune hoc esse cuilibet usiae, ut in subjecto non sit. Cum igitur nec genus nec species in subjecto inveniantur, manifestum est haec secundas usias debere nominari. Deinde hinc quoque ostendit genus et speciem secundas usias esse, quod omnia quae sunt in subjecto, cum iis quae sibi subjecta sunt, interdum solum nomen, non tamen et rationem possunt habere communem. Genus autem et species cum subjectis, id est cum aliquo homine certam et rationis habent nominis societatem. Monstratis ergo secundis usiis, id est genere et specie, differentia sola restabat, quae consideranti diligentius, quasi accidens esse videtur. Siquidem bipes vel mortale vel rationale cum animal dicitur, non quid sit, sed quale sit potius demonstratur, ideoque videtur vim tenere qualitatis. Verum quando a genere prima oritur differentia, et sic sequitur species, in accidentibus non debet numerari. Atque ideo Aristoteles eam significatione quidem mixtam dixit, virtute autem inter usias habendam decrevit: eadem enim in hac inveniri pronuntiat, quae et in caeteris substantiis reperiuntur; id est cum subjecto posse, et nomen et rationem habere consimilem. Cum enim gressutum hominem dicimus, in subjecto idem et vocabulum, et ejus rationem eamdem possumus invenire: Socrates enim et homo est et gressutus. Similiter prosequitur caetera argumentando variata, demonstrans quaedam inesse usiae, quae sola et omnis habeat, quaedam quae sola et non omnis, quaedam quae omnis et non sola, quaedam nec sola nec omnis. Quae quoniam in Aristotele ipso manifesta sunt, superfluum visum est aperire: maxime cum hic sermo non transferre omnia quae a Philosopho sunt scripta, decreverit, sed ea planius enarrare quae rudibus videbantur obscura.