|
Descripta igitur usia, quia definiri non potuit propter eas causas
quas superius memoravi, accidentium definitionem necessarius ordo
poscebat. Quorum primum est, quantum, nec sine causa: nam cum
aliquid viderimus, id necesse est, quantum sit, aestimare. Quantum
vero sit, inveniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura
collectum. Si ergo omissa latitudine, solam quis longitudinem
voluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subjecta,
GRAMME dicitur. Non quod sit longitudo aliqua quae careat
latitudine, sed quod solam quis metiens longitudinem GRAMMEN
metiri dicitur. Emensa vero cum longitudine latitudo, dicitur
EPIFANEIA. Sin autem et altitudo fuerit mensurae sociata,
corpus cuncta perficiunt. Quod tamen non ita accipimus, quemadmodum
solemus accipere naturale corpus, ne ad usiam reverti videamur.
Deinde metimur et locum, in quo aliquid constitutum est. Tempus
quoque mensurae subjicitur: nam cum movetur aliquid, ipso motu necesse
est et temporis habere mensuram, cum dicimus primo, vel secundo, vel
tertio anno pervenit, vel mense, vel die, vel hora, vel momento.
Hoc modo igitur quantum sit quidque colligitur. Ipsius autem quanti
aliud est cohaerens, aliud separatum. Cohaerens est gramme,
epiphania, corpus, locus et tempus. In his enim singularum partium
terminos non potest habere mensura. Simul namque ut grammes medio
punctum figens, quasi certum mensurae terminum dederis, utrarumque
partium, quae divisa gramme factae sunt, fit terminus ille communis,
ut incertum sit cui parti affixus terminus videatur: adeo pars utraque
sibi cohaeret atque conjuncta est. Epiphania quoque, simili de
causa, connexa dicitur et cohaerens. Denique si quis hanc dividere
voluerit, in ejus medio grammen ponat necesse est: cum gramme haec,
quae epiphaniam dividit, ex hac duas partes fecerit; ipsarum duarum
partium ipsa gramme terminus incipit esse communis: sic enim sibi
connexa est, ut non appareat cui terminus videatur infixus. Similiter
corpus si quis secare voluerit, dividendi corporis terminus gramme vel
epiphania sit necesse est; ipsa enim praecisio, quam gramme facit cum
epiphania, necesse est in corpus descendat: atque ideo incertum est,
sive gramme, sive epiphania, cui parti terminum dederint, cum diviso
corpore in utraque parte epiphaniam necesse est inveniri. Ideoque
corpus cohaerens est in quo faciendarum duarum partium communis est
terminus. Temporis quoque similis ratio est, cui dividendo si velimus
terminum dare, dicamus, modo. Modo autem inter praeteritum et
futurum tempus ita confusum est, ut incertum sit quo debeat separari.
Locus autem quomodo corpus quodcumque circumdat, et corporis partibus
occupatur; ita communi termino partitur, quemadmodum partitur et
corpus: ac propterea eum necesse est cohaerentem ut caetera nominari.
Separata vero sunt, numerus et oratio. Quis enim non advertat
propriis terminis unum separatum esse a duobus, duos a tribus? Et in
oratione singulae syllabae separatae sunt: natura enim et numero
segregantur, cum alteram brevem, alteram longam, et unam vel duas
dicimus. Nimirum apparet haec, quae diximus, et ad quantum
pertinere, et separata oportere nominari. Horum quantorum est et alia
differentia: nam ex his alia sunt, quorum partes positionem habent,
ex qua possit agnosci quae pars cuique jungatur: alia vero sunt quorum
partes positionem habere non possunt. Positionem autem dico, cum
videmus cujusque rei dexteram, laevam, superiora, inferiora, ante,
post, longe, juxta. Sunt ergo quorum partes sibi manifesta positione
junguntur haec, gramme, epiphania, corpus, locus. Sive enim in
gramme, sive in epiphania, sive in quolibet horum positis terminis
partes feceris, quanquam sibi cohaerentes videantur atque conjunctae,
tamen adverti corporaliter licet, quae pars ubi sit, cui vicina sit,
cuique jungatur. Sunt vero quorum partes positionem non habent,
haec, tempus, numerus, oratio. Unum enim cum dicimus, ipsum
numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non
videmus vel ejus dextram vel sinistram: quippe cum in verbo sit tantum
in sono, et in nullo sit corpore, positionem suarum partium non potest
demonstrare, nisi forte ordinem dixerimus, quod unum sequuntur duo:
positio autem in his duntaxat non potest inveniri. Similiter et in
tempore atque sermone, maxime cum haec mox videantur labi, cum
dixeris, et tempus currit; et sermo cum nondum dictus fuerit, non
est; et cum dictus fuerit, non apparet. Manifestum est igitur haec
tria positionem diversarum partium non habere. Proprie igitur haec
sola, quae dicta sunt quanta nominantur: si qua vero praeter haec
inveniri potuerint, debent pro accidentibus poni. Sunt enim quaedam,
quae accidentibus ipsis accidunt, ut si dicamus, multum album;
propterea multum album dicitur, non quod ipsum album sit immensum, sed
quod epiphania in qua album est, multa cernatur. Manifestum est
igitur cum multum album dicimus, ex epiphaniae quantitate album, quod
illi accidit, aestimari. Similiter cum longos actus dicimus, non
quod actus immensi sint, longi dicuntur, sed ex temporis mensura, quo
continentur actus actuum, quantitas aestimatur. Illud tamen speciale
debemus agnoscere, quanto contrarium nihil esse. Epiphaniae enim,
sive grammae, sive duobus cubitis, sive tribus contrarium est nihil.
Nisi forte errore quodam multum et exiguum putemus esse contraria, non
advertentes haec in eorum numerum quae ad aliquid dicuntur debere
transferri. Nihil enim multum vel exiguum dicitur, nisi alteri fuerit
comparatum. Cum enim dicimus montem brevem; grandiorem esse alterum,
cui comparatus est, indicamus. Vel cum dicimus grande milii granum;
comparatione sui generis, in quo brevius aliquid invenitur, illud esse
grandius monstramus. Ac propterea manifestum est, multum et exiguum,
grande et breve, cum aliquo comparata sui vocabulum reperire. Nec in
hoc solo errat, qui putat multum et exiguum quanto debere conjungi,
verum etiam si existimet esse contraria; quod fieri penitus non
potest. Nam si haec quodam errore decepti contraria dicimus, fiet ut
in una re uno atque eodem tempore contraria videantur incidere. Una
enim res, et major a minore, et brevis a majore, uno atque eodem
tempore poterit nominari: quod fieri nec rerum natura patitur, nec
ratio ipsa permittit. Ac propterea eorum repellenda sententia est,
qui haec credunt esse contraria. Nec magis in quanto contrarietas,
quam in circulo convideri potest. Veteres enim supra et infra propter
coeli terraeque distantiam contraria sibi esse dixerunt, undequaque
versum asserentes terram subter esse, coelum super. Contemplantibus
enim nobis naturam rerum, terra, quae videtur in medio, ubique subtus
est: nam et antipodes nostri, qui nobis dicuntur figere adversa
vestigia, coelum super se habent. Claret igitur semper terram in
inferioribus constitutam. Deinde illa quoque a physicis jungitur
ratio, quod propterea ex diversitate locorum terra coelo contraria
est, id est illud semper sursum, haec deorsum, quod omnia, quae
pondere gravia sunt, naturaliter feruntur ad terram; ad coelum vero
levari necesse est, quae videntur esse leviora. Hinc igitur coelum
terramque contraria sibi esse dixerunt; quod hanc deorsum, illud vero
superius naturalis necessitas collocavit. Ex hac igitur ratione
videtur contrariorum omnium definitio constituta. Dicuntur enim illa
esse contraria, quae cum sint ex uno eodemque genere, multo tamen a se
spatio separantur. Sed haec qui asserunt, habent advertere ad aliquid
dictis potius debere conjungi. Siquidem supra dici non potest, nisi
et infra fuerit designatum. Quod si calumniari quibusdamlibet, supra
et infra in categoria magis, quae ubi dicitur, videri potest: cum
enim supra et infra dicimus, ubi aliquid geratur, agnoscitur. Sed
haec, ut diximus, garrientium sunt: nos vero in quanto admitti
contrarium credere non debemus. Advertere interea licet hujus
occasione tractatus, aliud esse super et subter naturale; aliud vero
quod circa nos. Naturale enim non potest immutari, nostrum autem
migratione hominum commutatur: ut si quis cum in inferioribus fuerit,
ad superiora conscendat, aut e superioribus velit ad inferiora
descendere; omnia illi, quae ante fuerant, commutantur, cum
descendenti, inferiora quae fuerant, superiora cernantur. Illud
quoque quanto inest, in omni quidem, non tamen in solo, ut non
recipiat magis et minus, quod graece dictum est MALLON KAI
ETTON. Bipedale enim cum dicimus, non possumus aliud bipedale
magis vel minus dicere. Simili enim modo bipedale secundum est,
quemadmodum et primum. Quod si aliud alio amplius fuerit, jam non
bipedalis, sed alterius mensurae suscipit nomen. Nec numerus magis
aut minus sustinet, siquidem tres magis aut minus tres nominare
dementia est. Et tempus non potest esse tempore magis aut minus.
Claret igitur his expositis magis et minus in quanto inveniri non
posse. Proprium vero quanti, et quod in omni et in solo invenitur,
illud est, ut omnia ejus paria aut imparia dicantur. Ut numerus par
et impar; non aequalis numerus, si par est; aut si impar, non
inaequalis dicatur. Similiterque ejus omnia non aequalia, aut
inaequalia, sed paria aut imparia nuncupantur. Caetera vero quae ad
quantum non pertinent, similia sibi potius quam aequalia nominamus: ut
album albo simile, aut non simile dicatur. Hoc enim verbum
specialiter iis quae in quanto sunt, videtur infixum.
|
|