|
Categoriarum tertia est quae latine ad aliquid, graece PROS TI
censetur. Et quidem hanc tertiam non ordo, sed tractatus necessitas
fecit: nam post quantum quale sequebatur. Verum quoniam in fine
quanti, quaedam ejusdem generis ad aliquid videbantur posse
transferri; hanc categoriam, quae quarta fuerat, necessario tertiam
voluit ordinare, ut discussis atque monstratis omnibus, quae cuique
convenirent, frequens orta confusio solveretur. Incipit autem non a
definitionibus suis Aristoteles, sed ab eorum terminis, qui ante se
ad aliquid perperam definire voluerunt. Ita tamen haec debemus
audire, quasi tractatui necessaria. Astute enim et dat illis auxilium
philosophus, et medelam male positis terminis quaerit, postea suae
prolatione sententiae omnia, quae improprie definita sunt, repulsurus
PERI TOY PROS TI. Ad aliquid ergo categoriam vocamus
eam, quae id quod est dicitur ex altero, sine cujus societate esse non
possit, et cujus vis omnis ex alterius conjunctione descendit: ut
duplum simpli dicitur duplum, majus minoris dicitur majus, simile
simili dicitur simile. Claret igitur ad aliquid non sua vi, sed
alterius conjunctione consistere. Eodem modo accipienda sunt caetera
quae ejusdem categoriae esse noscuntur, ut est habitus, affectio,
disciplina, positio, sensus. Haec Aristoteles, EXIN,
DIATESIN, EPISTEMEN, TESIN, AISTESIN,
nominavit. Et haec namque pendent ex altero. Siquidem habitus
alicujus rei habitus dicitur, et affectio alicujus ad aliquid
affectio, et scientia et positio et sensus simili ratione noscuntur.
Non nos autem perturbet, quod quaedam hujus categoriae esse
narrantur, quae et qualitati videntur esse conjuncta. Habitus enim et
affectio et scientia et caetera quae cum his dicta sunt, qualitati
videntur maxime convenire. Sed differentiam debemus advertere, qua
hae duae categoriae, id est qualitas, et ad aliquid, sive PROS
TI KAI POIOTES, a se invicem separantur. Quoties enim
scientia cujuslibet rei quae sit scibilis, scientia dicitur, et sensus
rei ejus, quae sit sensibilis, sensus dicitur; tunc ad aliquid
debemus accipere: at cum scientia aut disciplina non rei cujuslibet,
sed hominis dicitur, qualitatem debemus agnoscere. Haec est interim
differentia, licet si proprie hanc categoriam, quae ad aliquid
dicitur, volumus definire, ut a caeteris separetur (in omnes enim
videtur incurrere); alio modo eam definire debemus, ne semper parum
considerantibus error oriatur. Tunc ergo et vere et proprie ad aliquid
dicitur, cum sub uno ortu atque occasu, et id quod jungitur, et id
cui jungitur, invenitur: ut puta servus et dominus, utrumque vel
simul est, vel simul non est. Etenim cum dominum dixeris, necessario
existet et sevus; cum vero dominum tuleris, nec servus apparet.
Similiter duplum et simplum, alterutrum se vel perimunt vel
ostendunt: apparente enim duplo, nascitur simplum; duplo pereunte,
nec simplum poterit permanere. Similiterque si simplum non sit, nec
duplum est; at si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit.
Specialiter tamen ac regulariter, ut haec categoria manifestius
dignoscatur, haec via est, qua debemus advertere, non recte dici ad
aliquid, nisi cum KATEKASTON PROS KATEKASTON
ANAFERETAI, hoc est singulare ad singulare refertur. Si
quidem cum dicimus duplum, sine dubio non generaliter, sed specialiter
hoc duplum dicimus, et hujus simpli duplum dicimus. Ac propterea tunc
vere ad aliquid categoria est, quoties, verbi gratia, Socratem
Chrysippo dicimus esse vultu consimilem. Caeterum quo pacto vel
quis, vel cui sit similis demonstrabimus, nisi et quis similis sit,
et cui sit similis personaliter indicemus? Sed sunt quidam qui huic
definitioni velint movere superfluam quaestionem, asserentes inveniri
posse ad aliquid dictum quod ante sit, et postea nascatur quod de ipso
debeat nuncupari; ut jam videantur haec duo nec ortu nec occasu sibi
esse conjuncta: ac dant exempla scibilis et scientiae, asserentes ante
scibile fuisse, et post ejus scientiam consecutam. Verbi gratia apud
geometricos ante GRAMME, vel circulus fuit, sed eorum scientia
postea a sapientibus comprehensa est: proptereaque ante fuisse
scibile, in quo possit scientia reperiri. Hoc argumento igitur
monstrant multa esse hujus categoriae, quibus non et ortus et occasus
videatur esse communis. Et sensibilis enim sensusque exemplum simili
ratione constare contendunt: siquidem sensibilia ante fuerint.
Elementa enim quibus omne corpus constat, ante fuerunt, quam corpus
ex his aliquod nasceretur, in quo sensus existeret. His igitur
argumentis ostendunt definitionem categoriae, quae ad aliquid dicitur,
non recte esse defixam. Haec solent parum diligenter naturam rerum
intuentes astruere. Omnia enim quae sunt, aut naturali potentia
dicuntur esse, aut operatione faciendi, quas Graeci DYNAMIN
KAI ENERGEIAN vocant. Quas si quis separare voluerit, nec
ulla societate confundere, intelliget ad aliquid dictum non posse esse
sine altero, cujus esse dicitur. Scibili enim GRAMME, sive
circulo, in ipso ortu naturae, scientia sociata est. Simul namque ut
scibile esse coepit, habuit scientiam sui, sed necdum
ENERGEIA, id est operatione monstrata est. Non ergo tunc
coepit esse scientia ejus, quando coepit operari, sed cum ipso scibili
orta est, operatio postea est consecuta. Discernere enim nos oportet
operationis exordium: tunc enim possumus advertere scientiam cum
scibili esse procreatam, operationem vero ejus apparuisse postea
indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima definitio est ad
aliquid relatorum, semper ea simul vel exstingui, vel nasci. Illud
sane debemus memoria continere non omnia ad aliquid dicta iisdem casibus
referri ad ea quibus junguntur; sed alia genitivo casui, alia dativo,
pleraque ablativo copulari. Et genitivo quidem, ut servus domini,
duplum simpli. Dativo, simile simili, par pari. Ablativo vero,
sensibile sensu sensibile, scibile scientia scibile, et caetera
hujusmodi, quae variis casibus alterius societate nectuntur. Inest
autem huic categoriae et soli et omni, ut inter conjuncta duo, quae ex
se pendeant, sit alterna conversio, quae graece dicitur
ANTISTROFE. Ut duplum simpli dicitur, et simplum dupli, et
servus domini, et dominus servi. Apparet ergo haec copulata vicaria
in semet replicatione converti, si tamen scienter et prudenter ista
fiat conversio. Nam si imperite haec vocabula convertantur, oritur
magna confusio: ut si quis imperite dixerit, avis pennam, stulta
conversio est. Non enim penna omnis avis est: si quidem sunt quaedam
pennae, quae non sunt avium, ut cicadarum, muscarum, caeterorumque
animalium, quae similiter natura formavit. Quod si quis pennam
pennati pennam dixerit, quasi rata conversio est. Hoc loco libitum
est, quasdam tenebras, quae emergere ex categoriarum similitudine
assolent, aperire. Siquidem cum dicimus pennam pennati, et caput
capitati, videmur usiae partes in accidentibus ponere. Penna enim
sine dubio pars usiae est, vel caput vel manus, quae si ad aliquid
referantur, inter usias et ad aliquid videbitur nulla esse discretio.
Ut igitur amoveatur universa confusio, advertere nos oportet quo
pacto, et vere et proprie ad aliquid definitum sit. Ita enim ejus
definitio se habet, ut dicatur ad aliquid, cujus id quod est pendet ex
altero, cuique necesse sit singulariter, id est KATEKASTON,
vicaria in semet mutatione converti. Hoc quis considerato, reperiet,
nec pennati pennam, nec capitati caput recte posse ad aliquid
nominari: non enim ut pennati pennam dicimus, sic possumus dicere
pennae pennatum, vel capitis capitatum: id namque qui dixerit,
irridebitur. Esse enim pennato, non ex penna descendit; neque penna
ex pennato constat. Similiterque capitatum non constat ex capite,
neque caput ex capitato videtur consistere. At quod vere ad aliquid
dicitur, converti per vices potest, ut superius diximus, dominus
servi dominus, et servus domini servus: et rursus subtracto servo
dominus non est, remoto domino nec servus apparet. Pennatum vero esse
poterit, etiam penna pereunte; et rursum penna, pereunte pennato,
potest esse. Considerata ergo definitione hujus categoriae, poterit
etiam confusionis ex similitudine exortae discretio reperiri. Eodem
pacto possumus hanc categoriam et ab oppositorum similitudine separare.
Nam et opposita ANTIKEIMENA Aristoteles vocat, quamdam
hujus categoriae similitudinem reddunt: siquidem calidum et frigidum
videntur sibi oppositionis societate conjuncta: sed calidum non frigidi
calidum, sed frigido oppositum dicimus; et justum non injusti justum,
sed injusto contrarium nominamus. Aristoteles quidem, ut in principio
hujus categoriae diximus, multa exempla proponit, quae ad hanc non sub
certa forma pertinere videantur, volens de consequentibus reprehendere
vitia caeterorum, qui hanc secus definire voluerunt. Denique et
virtutem malitiae et scientiae ignorantiam, quasi ad aliquid posuit,
eaque dixit posse recipere contrarium, non quo ita res postulet, sed
ut indocte disserentium vitia posset ostendere. Haec namque, ut
superius explicavimus, opposita potius quam ad aliquid dicta judicanda
sunt. Mihi vero, ut et ipsi Aristoteli placet, magis et minus haec
categoria, non omnis quidem, nec sola videtur posse suscipere.
Simile enim cuilibet, et magis simile, et minus simile possumus
dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quae sunt ad aliquid
poterit inveniri. Namque nec magis pater, nec minus pater potest
dici; nec minus filius, aut magis filius; nec minus duplum, aut
magis duplum. Non nos autem fallat, ut putemus ad aliquid esse
quoties, verbi gratia, dicimus, cujus equus, vel cujus lignum, vel
cujus fundus: haec enim dominum, vel possidentis personam
monstrantia, non ad aliquid dicta censenda sunt. De qua categoria
quantum potuimus, explanavimus: licet tanta huic cum caeteris videatur
esse permixtio, ut ipse quoque Aristoteles hujus discretionem haud
facile repererit, cujus etiam longa ac diuturna non sit indecens
retractatio.
|
|