CAPUT XII. De qualitate. Species qualitatis quatuor. Habitus. Affectio. Potentia naturalis. Passivae qualitates.

Nunc de qualitate tractemus, secundum quam ea quae sunt, qualia nuncupantur. Multi autem quaerunt quid sit qualitas, et quid quale, quorum facilis separatio est. Qualitatem namque dicimus dulcedinem, austeritatem, albedinem, nigredinem. Quale vero intelligitur, quoties album aliquid, vel dulce, vel austerum, vel nigrum dicimus. Licet Aristoteles indifferenter et pro qualitate quale posuerit, et qualitatem pro quali, proptereaque etiam nos eumdem secuti similia senserimus Hanc autem categoriam propterea caeteris difficiliorem volunt, quia facilius quam caeterae in omnes videtur incurrere: ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo grammaticus; in quanto, alba vel nigra epiphania; in ad aliquid, prudens pater, optimus filius; in facere, dure saltat; in pati, fert fortiter vulnera; in loco, obscurus locus; in tempore, calidus mensis, aut frigidus; in jacere, pronus aut supinus jacet; in habere, decenter armatus. Erit igitur non parvae prudentiae, qualitatem cum caeteris pene confusam, mentis vivacitate secernere. Hujus sunt species numero quatuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsae singulae habent species suas. Id vero cum acciderit, subalterna nominantur, quae Graeci YPALLELA vocaverunt. Ergo primum genus est habitus et affectio: secundum, potentia naturalis: tertium, passivae qualitates sive passiones: quartum, formae ac figurae. Haec Aristoteles EXIN KAI DIATESIN dixit, FYSIKEN DYNAMIN, PATETIKAS POIOTETAS KAI PATE, SKEMATA KAI MORFAS. Habitus affectio est animi longo tempore perseverans: ut est virtus et disciplina quae perseveratione sui et perpetuitate temporis aestimantur, nisi forte eas languor corporis aliquis, et casu injecta debilitas amputaverit. Affectio vero est mutabilis mentis impulsio, vel cupiditas levis, quae brevi tempore deleatur. Habitus ergo et affectio videri potest; ab hac namque incipit, et si ipsa permanserit, habitus nascitur. Affectio autem habitus videri non potest; si enim ad habitum pervenerit, vocabulum proprium non tenebit. Hoc loco non est incongruum, quod saepe quaesitum est, brevi tractatu dissolvere ac docere, quid virtutem disciplinamque discernat. Hoc profecto quod disciplina in ea parte animae, quae rationalis dicitur, tantummodo diversatur; virtus vero omnes animae partes amplectitur, omnemque animam suo imperio gubernat ac regit: ut et iracundiam domet, et cupiditates animo amoveat quod disciplina facere haudquaquam valet. Potentia naturalis est, quoties quis videtur vel posse, vel non posse aliquid per naturam facere: ut verbi gratia, plerumque visis corporibus puerorum, et contemplatis artubus pronuntiamus aliquid de futuro, eosque dicimus vel pugillatores fore, vel cursores; non quod jam hac arte vel studio teneantur, sed quod videantur positione corporis haec facilius impleturi. Similiter salubres vel imbecilles dicimus, qui aut facile aut non facile recipiant aegritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis advertitur, quae eos facit vel languori crebrius subjacere, vel retinere perpetuam sospitatem. Durum quoque et molle cum dicitur, ostendit potentiam naturalem. Durum siquidem est, quod firmitate naturae corruptionem sui non facile admittat; molle vero, in quo est natura laxior, nec ad contraria repellenda sufficiens. Tertium genus qualitatis sive species, passivae qualitates et passiones, quae sunt hujusmodi, austeritas, calidatio et frigidatio: sic enim TERMOTETA et PSYKROTETA placet dicere, et albedo et nigredo: quae non idcirco passivae qualitates dicuntur, quod patiantur aliquid, sed quod faciunt passionem. Mel namque ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem. Passivae autem qualitates rectius dicuntur, albedo et nigredo, et horum media, id est rubor et pallor: haec enim nonnisi animae vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animae, quae cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores corporis partes fundit, eoque fit ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione consistit, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eamque sanguis insequitur, adeo ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Haec animae passio ita a philosophis vera esse firmatur, ut etiamsi pallor vel rubor in corpore jugiter perseveret, simili passione asserant evenisse. Hae igitur qualitates si in corpore perseverent, quia secundum eas quales dicimur, ipsae quoque qualitates passivae censentur: sin vero ad breve tempus exstiterint, ita ut cito discedant; passiones eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est, aut erubuit, aut incaluit, aut refrixit , mox ad statum naturae iterum rediturus, aut rubicundus vel iracundus vel calidus vel frigidus appellari potest, si ad tempus aliquid passus est. Erit ergo inter passivas qualitates et passiones ista discretio, quod passiones ad tempus exortae facile commutantur; passivae vero qualitates secundum quas quales dicimur, perpetuo perseverant. Quartam nunc qualitatis speciem retractemus, in qua sunt formae et figurae: et figurae inanimalibus, formae animalibus tribuuntur. Figuras enim tunc designamus, cum vel trigonum, vel tetragonum, vel conum, vel cylindrum, vel sphaeram dicimus, lormas autem cum formosos asserimus aliquos vel deformes. In eodem qualitatis genere sunt, curvitas et rectitudo. Audemus enim EYTYTETA KAI KAMPYLOTETA hoc pacto convertere. Ab iis namque rectum vel curvum quidpiam dicitur: lenitudo quoque et asperitas et raritas ac densitas, e quibus rarum, densum, lene et asperum designamus, qualitatum quidem numero sociantur, sed habent alteram interpretationem sui. Siquidem densum coarctationem nimiam conjunctarum partium videtur ostendere; rarum contra, in quo intervallis frequentibus laxior partium videtur esse conjunctio: quinetiam lene illud proprie videtur ostendere, in quo positio partium ita apte pariliterque digesta est, ut nulla earum mensurae alterius emineret; contra, asperum discrepantia conjunctarum partium facit: asperitatem namque non gignit nisi inaequalitas partium, ut sit longior una, altera inferior. Ac propterea haec quidam volunt categoriae alteri sociare, quae apud Graecos KEISTAI, apud nos jacere, sive ut Augorius , quem ego inter doctissimos habeo, voluit, situs dicitur. Claret enim unumquodque earum partium, quae corpus efficiunt, positione constare: verumtamen cum lene vel asperum vel densum vel rarum dicimus, qualia demonstramus, eaque omnia, quae de his superius explicata sunt, ad interpretationem non vocabuli, sed naturae videntur potius pertinere: qua de causa cogit ratio, ut haec quoque inter qualia numeremus. Ab his igitur, quas enumeravimus, qualitatibus PARONYMOS qualia nominantur, ut lene a lenitate, a densitate densum, caeteraque his similia. Sed plerumque accidit, licet raro, ut qualia non PARONYMOS a sua qualitate descendant, ut a virtute non potest dici virtuosus, sed moderatus et industrius. Nec in graeco quidem APO TES ARETES, ARETOS dicitur, sed SPOYDAIOS. Unde apparet qualia, etiam neglecta plerumque paronymorum derivatione constare. Haec hactenus: nunc qualitatis hujus propter quam diversas species explanavimus, consequentias, et proprium videamus. Et primum quidem contrarietatem recipere qualitates, nulla dubitatio est. Quis enim dubitat saluti contrarium esse languorem, justitiae injustitiam, calorem frigori, malo bonum, non erudito litteris eruditum? Sed hoc non in omni qualitate reperies: nam pallido, vel fusco, vel quadrato, vel trigono, nihil potest esse contrarium. Non ergo erit incommodum regulam quamdam dare, qua quae qualitates contrarietatem non recipiant, possit adverti. Erit igitur notum doctis, eas qualitates, quae contrariis mediae sunt, et eas quae ex formis figurisque nascuntur, contrarietatem penitus excusare . Contrariis autem medias dixi, ut est fuscum et pallidum: haec enim duo de albedine nigredineque nascuntur, ac sunt his media; ipsa vero albedo et nigredo sibi sunt contraria; fusco autem pallidoque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum media, contrarium non habere. Quin etiam qualitas, quae ex forma vel figura consistit, contrarietatis ignara est. Quid enim quadrato vel trigono, quid circulo vel cono vel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo teneamus contrarietatis receptricem qualitatem, nec omnem posse esse, nec solam. Nec illud est omittendum, ut sciamus in contrariis qualitatum, sub eadem categoria esse alterum, sub qua aliud invenitur: ut justitiae injustitia contraria est; qualitas justitia; et injustitia igitur qualitas est. Item qualitas est albedo; quare nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Quo fit, ut regulariter contrariae qualitates categoria semper eadem vinciantur. Quaerentes interea quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solius est, nec totius, aliud perscrutemur. Video enim magis et minus, hoc est MALLON KAI ETTON, in se recipere qualitatem. Namque magis album, vel magis nigrum, vel magis musicum, vel minus musicum possumus dicere. Verum id quoque nec in omni qualitate, nec in sola poterit inveniri. Quis enim prudentiam prudentia prudentiorem possit dicere, vel albedinem clariorem albedine, vel doctrinam doctrina doctiorem, vel trigono magis trigonum, vel quadrato magis quadratum. Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; aut si magis aut minus fuerit, jam trigonum non erit. Separare tamen placet ac discernere eas qualitates, quae magis et minus recipiunt, ab iis quae hunc gradum comparationis excusent . Sit ergo haec regula, qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere. Ea vero, quae ex his fiunt, comparata, vel magis recipere posse vel minus: ut eloquentiam magis eloquentiam, seu minus nullus dicere potest; eum vero qui eloquens dicitur, magis vel minus caeteris eloquentem possumus dicere. Claret ergo magis et minus in qualibus inveniri posse, nunquam posse in qualitates incidere. Figurae quoque, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus: siquidem circulo, si aliquid addas vel minuas, circuli jam vocabulum non tenebit, et in alterius figurae nomen migrabit. Manifeste igitur designatum est, quae qualitates hujusmodi gradus comparationis accipiunt, et quae ab his videntur esse alienae. Reliquum est ut qualitatis proprium, quod apud Graecos est IDION, investigemus. Namque usia habet hoc proprium, ut singularis atque una numero, contraria in se suscipiat: suscipiat autem dixi, non habeat contraria. Meminisse autem nos oportet, quod usiae, cum de ea tractaremus, nihil esse diximus contrarium. Ergo ut ejus est proprium suscipere contraria, id est, sanitatem modo, modo aegritudinem; quanti vero, id est TOY POSOY, ut par imparve dicatur; TOY DE PROS TI, ad aliquid, ut sint ANTISTROFA, hoc est, ut in se convertantur, ac sint sibi natura conjuncta: ita et qualitatis hoc proprium est, ut cuncta qualia similia, aut dissimilia nominentur. Et dulce enim dulci, et albo album, et stulto stultum, et leni lene, et calido calidum, similia vel dissimilia proprie nuncupantur. Aliter enim si dicta fuerint, nuncupationem propriam non habebunt. Ne autem nonnulli in legendo turbentur, quod et affectio, et habitus, et disciplina, quae in ad aliquid dictis, id est EN TOIS PROS TI positae, eidem qualitati quoque connexae sunt; hanc discretionem damus, ut tunc categoriae ad aliquid socientur quando sunt genera, cum vero species, qualitati: ut puta si disciplinam dixeris, quae est genus caeterarum; ad aliquid referenda est: disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur. Quod si musicam dixeris, musica disciplinae species est, non genus; qualitati nectenda est: neque enim musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam. Similiter et affectio et habitus secundum genera et species, nunc ad aliquid, nunc qualitati nectuntur. Siquidem si affectum vel habitum, hoc est DIATESIN et EXIN, generis dixeris, id est disciplinae; ad aliquid referuntur: sin autem affectum sive habitum speciei esse dixeris, id est musicae vel grammaticae; qualitates debemus agnoscere. Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic pene permixtioni concesserit, ac dixerit posse contingere, ut quod qualitatis fuerit, idem referatur ad aliquid; nec esse importunum, si una res duarum categoriarum vocabulo concludatur.