CAPUT XIII. De facere et pati.

Dicta sunt autem omnia quae ad quatuor categorias maximas atque difficiles pertinebant: nunc ordo commonet ut post qualitatem de facere et pati tractatus habeatur. Quae duo videntur ex qualitatis fonte descendere: id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit; uterque autem sive doctor, sive discipulus qualis est: et caetera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias praeposita qualitate tractari. Haec duo autem facere et pati multi dixerunt, non posse nisi iis, quae fuerint contraria, provenire. Id enim quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit: nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui, alterius dulcedinem quo recipiat, non habebit; necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam: ac propterea cum quod facit dulce est, et quod patitur dulce non est, necessario dicuntur videri contraria. Nonnulli diversa senserunt, asserentes non posse haec nisi in similibus inveniri, et sub eodem genere constitutis; nec posse aliquid pati vel facere, nisi simile faciat, aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum, vel calidum et frigidum, licet contraria videantur, tamen cum sub eodem sensu fuerint, similia esse confirmant. Denique ab alienis penitusque discretis patiendi faciendive rationem dicunt non posse consistere: ut verbi gratia, quid enim faciet numerus in amaro, vel quid albedo pati possit a numero? Sed haec sit conflictio caeterorum: nobis autem regula illa sufficiat, ut sciamus facere et pati genere esse conjuncta, qualitate discreta. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui, sub eodem genere est, quo est et frigidum; sed discrepat qualitate quod calet: et doctus cum docet indoctum, sub eodem genere est; sed qualitate discernitur. Claret ergo facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed haec duo, ut superius diximus, adeo videntur qualitati non modo ordine, sed etiam ratione conjungi, ut eadem recipiant, quae recipere diximus qualitatem. Namque et contrarictatem non respuunt, quam qualitas recipit; et magis et minus admittunt, quorum qualitatem quoque diximus receptricem. Harum vero categoriarum proprium, quod est graece IDION, quoniam ipse quoque Aristoteles, omisit, nec a nobis lector inquirat.