CAPUT XIV. De jacere, sive situ. |
Sequitur ut de jacere dicamus, sive de situ, ut quidam putant: quae categoria in ad aliquid relatis jam videtur esse tractata. Siquidem quod jacet, positum jacet: positum vero positionis est, et positio positi. Qua de causa, ut ipse quoque Aristoteles, quem sequimur, fecit, ad alia transeamus. |