CAPUT XVI. De habere.

Non uno modo habere aliquid dicimur. Quantum enim tractando colligimus, sub hoc verbo octo sunt quasi quaedam species. Prima est, quoties animo habemus aliquid, ut justitiam, castitatem, injustitiam vel libidinem. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem et nigredinem, varietatem, vel caetera quae per qualitatem corpori insidunt. Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur; ut in digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut est vestimentum atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas partes corporis habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est, quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur, vel sepulcra majorum. Hi sunt habendi modi, quos designato numero comprehendimus, extra quem si quis potuerit invenire, desidiae nostrae culpa non erit, cum Philosophus ipse liberum dimiserit arbitrium inquirentibus. Sane illud verbum multi doctorum respuunt, atque improprie proferri confirmant, cum mulier habere maritum dicitur, vel vir uxorem, vel pater filium, vel filius genitorem; propterea quod asserunt non haberi posse, quod habeat habentem: sed rectius dici autumant esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum. Siquidem hujus verbi vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi.