|
Oppositorum species quatuor sunt: opponitur namque aliud alteri;
primo, aut figura ejus categoriae, quae ad aliquid dicitur; secundo,
aut contrariorum modo; tertio, aut eorum, quorum circa nos esse
dicitur habitus vel privatio (habitum sane hoc loco ex habendo debemus
accipere, non ut in superioribus definivimus, esse habitum affectionem
animi quamdam sempiternam); quarto modo, cum aut confirmamus
aliquid, vel negamus: ut verbi causa, ab iis quae ad aliquid
dicuntur, ponamus exemplum. Primum oppositum videtur duplum simplo,
vel pater filio. Secundum vero contrariorum exemplum sit, malum
bono. Tertium eorum quoque quae per habitum et privationem dicuntur,
sicut caecitas et visio. Quartum illorum etiam in quibus est negatio
et affirmatio, sicut, currit, non currit. Discretio vero
contrariorum, et eorum quae ad aliquid dicuntur, contemplantibus
manifesta est: ad aliquid enim dicta, de sibi oppositis nominantur;
simplum namque oppositum dupli est, et duplum oppositum simpli:
contraria vero id quod dicuntur ex se habent, neque alterius indigent.
Quis enim malum boni dixerit, aut quis bonum mali? Haec est ergo
harum duarum specierum, quae ex oppositis veniunt, dilucida et clara
discretio. Ipsa vero contraria in tres species dividuntur: aut enim
mediata sunt, id est, habent aliquid inter se medium; aut sine
medio; aut ut in quibusdam reperit ratio, habent quidem medium, sed
ejus vocabulum non apparet, nisi utriusque oppositi negatione
consistat. Mediata ergo sunt haec, album et nigrum, inter quae
quando nasci potest pallidum vel fuscum, mediata haec opposita
dicuntur. Quae vero mediata sunt, non necesse est unum de duobus
oppositis in corpore reperiri: si enim nigrum non fuerit, potest esse
fuscum; aut si album defuerit, pallidum poterit inveniri. At vero ex
his oppositis quae mediata non sunt, unum necesse est accidere de
duobus, ut est salus et aegritudo. Horum medium nihil est propterea
quod aut salutem necesse est, aut aegritudinem humana corpora
retinere. At illa quibus est quidem medium, sed caret nomine, nisi
huic oppositorum negatione formetur, sunt haec, justus et injustus:
est aliquid in medio, sed non habet nomen; atque ideo utriusque
oppositi negatio ei vocabulum creat, ut nec justum, nec injustum
dicamus id, quod est medium. Nunc ea opposita quae per habitum
privationemque fiunt, diligentius retractemus: in his namque observari
oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in
opportuno tempore. In eodem negotio sunt, caecitas et visio; in
videndo enim, et in non videndo consistunt. Haec et in eodem loco
sunt; utrique namque et caecitati et visioni in oculis locus est.
Maxime tamen in his opportunitas temporis quaeritur: nemo enim recte
calvus dicitur, nisi in eo tempore, quo capillos habere debuerit, non
habebit: nec sine dentibus, quem NODON Graeci vocant, infantem
quisquam poterit dicere eum cui dentes adhuc aetas parva denegavit.
Siquidem privatio, quae graece SERESIS dicitur, hanc vim
tenet, ut ostendat quemlibet habuisse aliquid per naturam, et non
habere. Inter haec meminisse nos convenit, aliud esse visionem et
caecitatem, aliud habere visionem et ea esse privatum; ne si haec
eadem esse judicemus, confundi ratio videatur. Quod si quis hoc
dubium putat, aut parum certum, quid quamque rem sequatur advertat.
Etenim si esset idem caecus et caecitas, de uno utraque dicerentur:
dicimus autem hominem caecum; sed homo dici caecitas non potest:
claret igitur, aliud caecum esse, aliud caecitatem. Nec affirmatio
et negatio idem est, quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia.
Affirmatio enim sive negatio, est verbum confirmans aliquid aut
negans; alia vero sunt, quae sub his inveniuntur, ut est, Socrates
disserit, Socrates non disserit. Similiter tamen omnia sibi habentur
opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties
contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia, quae
Graeci ENDEIAN KAI YPERBOLEN vocant. His enim
duobus malis sibi oppositis, mediocritas media reperitur. Hanc
rationem Peripatetici secuti, virtutes medias esse dixerunt, ut plus
justo PLEONEXIAN, minus justo MEIONEXIAN dicerent:
inter quae mala, mediam justitiam locaverunt. Similiter inter
versutiam et hebetudinem, prudentiam posuerunt; inter libidinem
insensibilitatemque, quam Graeci ANAISTESIAN vocant,
temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo.
Ita occultum quoddam genus oppositorum reperit perscrutata ratio, ut
interdum mala malis inveniantur esse contraria. Sed Aristoteles harum
quatuor specierum, quae ex oppositis veniunt, proprietates et
differentias latius et multis modis explicavit: nos autem et genus et
species posuisse sufficiat, ne minutioribus occupati, fastidium
necessariis afferamus.
|
|