CAPUT PRIMUM. De oratione: et quam late pateat significatio OYSIAS.

Cum omnis scientia disciplinaque artium diversarum non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quovis genere pollens inventus est, qui de ipsius orationis vellet origine principiove tractare. Idcirco miranda est Aristotelis philosophi diligentia, qui disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius coepit examine, quam sciret et praetermissam a cunctis, et omnibus necessariam. Is igitur nos docuit ex octo his, quas grammatici partes orationis vocant, eam solam recte appellari orationis partem, quae indicaret aliquid, vocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et verbum debemus accipere: caeteras vero ex his fieri, et compagines orationis potius, quam partes ejus debere nominari. Nomen namque personam demonstrat, verbum quid quisque faciat patiaturve. Dehinc quoque hoc docente debemus advertere, quo compendio paulatim oratio coarctata per gradus cuncta quae sunt uno vocabulo capta concluserit. Nam cum sit diversa innumerabilisque mortalium nuncupatio, nec comprehendi possit nominum tam lata diversitas, uno tamen vocabulo cum hominem dixeris, noscis omnes. Similiter et caetera, ut equus ille XANTOS vel AITRIOS vel DIOS, vel ille atque ille. Et quanquam sit horum nominum quoque infinita comprehensio, equum tamen cum quis dixerit, monstrabit omnes. Et si quis leonibus, quod fieri solet, vel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscujusque cognitio, et acies mentis obtunditur: sed cum leonem, vel taurum dixeris, omnes qui ubique sunt, sub uno nomine naturae succidunt. Verum orationis vis, quae infinita genera procreandi varietate singulis vocabulis colligaverat, parum fecisse visa est, nisi eadem coarctata in unum singulari nuncupatione concluderet. Ideoque et hominem et feram et equum dixit animal, dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quae sine anima sunt, brevi ex immensa demonstratione signavit: nam cum sit arbor et nucis et castaneae et glandis et mali, caeteraque inexplicabilia genera virgultorum; surculum vocans, singulari omnia et communi vocabulo astrinxit. Similiter ornamentorum diversos lapides compendiose vocavit gemmas. Postremo licet abunde prospexerat dispersa passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine omne quidquid est comprehendens dixit OYSIAN, extra quam nec inveniri aliquid, nec cogitari potest. Haec est una de categoriis decem. Appellatas vero categorias constat, propterea quod non possint nisi ex subjectis agnosci, OS KATA TINON LEKTEISAI. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem sibi hominem ponat ante oculos, quasi subjectum homini? Ne autem progrediente tractatu, in quo plurimis exemplis opus est, eadem ad docendum nomina repetantur, ac saepe accidat ut vel Hortensii vel altius hominis, vel superius animalis, vel excelsius usiae frequentata exempla in fastidium reciderent; alia his vocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit: itaque Hortensium, et nucis arborem, et equum Xanthum, et his similia, AISTETA, ATOMA, ENARITMA, KATEKASTA vocavit: AISTETA, quod tactu sentiantur; ATOMA, quod dividi et secari nequeant: quis enim credat Hortensium caedi posse per partes? quod si fiat, Hortensius jam non erit: ENARITMA, quod sint numeri unius; KATEKASTA, quod singularia: neque enim haec in uno quovis geminari possunt. Deinde altiora, id est, hominem, equum, leonem arborem, EIDEA vel IDEAS ars dicit, quasi partes generis et rerum formas. Dehinc superiora, id est animalia et virgulta et gemmas et lapides, genera nuncupavit, ex quibus partes vel formae nascuntur. Eadem tamen genera, species vel ideae etiam nominari possunt, quod habent excelsius aliquid, id est usiam, ex qua oriri videntur et nasci. Ipsam vero usiam, supra quam nihil est, genus appellari voluerunt.