CAPUT XIX. De priori.

Quinque modis aliud altero prius dicitur: quorum primus est, cum dicimus aliquem tempore seniorem. Secundus modus est, in quo aliquid nascitur ex priore; sed priore pereunte secundum perit, secundo pereunte prius incolume perseverat; ut est unum naturaliter prius duobus: ex eo enim nascuntur duo, sed sine uno duo esse non possunt, sine duobus status unius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno vero apparente duo esse nulla necessitas cogit. Tertio modo ordo quidam prius alterum alteri facit, ut in disciplinis et artibus liberalibus invenimus: namque in grammatica prius est singularum discere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum conjunctiones cognoscere, tum verborum sumere notionem: postremus nobis est orationis usus assumendus, propter quem cuncta ejus, quasi praecurrentia membra, cognoscimus. Et in rhetorica prioris locus similiter collocatur: nam prius prooemium dicimus, dehinc narrationem, post depulsionem, tum confirmationem; postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse. Quartus vero modus est non multum probabilis; et ab ipso Aristotele improbatus exponitur, ut cum fortuna meliores vel clariores, priores vulgus assolet dicere. Sed mea sententia, vis hujus prioris explosa est. Hi sunt quatuor ejus, quod prius dicitur, modi: sed occultior quidam quintus adjungitur, quoties ex duobus, quae in se invicem convertuntur, illud est potius quod esse alterum facit: ut exempli gratia, si est homo, recte dicimus eum animal rationale, mortale, risus capax. Et si vera est hominis ista definitio, esse hominem verum est. Ita utrumque in se convertitur, hoc est et hominis veram esse definitionem, et definitionis hominem verum Sed quoniam definitio vera esse non poterat, nisi prius natura hominis appareret; idcirco ex his duobus, quae in semet converti diximus, homo prioris locum tenet, cujus exstantia definitionis suae exprimit veritatem.