CAPUT XX. De simul.

Sequitur ut proprietatem verbi, quo simul esse quaedam dicimus, exprimamus. Ratio enim videtur exigere, ut post prioris tractatum de his disputetur, quae simul esse firmantur. Simul ergo dicuntur tribus modis: cum quaelibet simul existunt uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utriusque ortus videatur esse communis, sicut calor et splendor in sole. Secundus locus est eorum, quae naturaliter simul sunt, nullum tamen eorum praestat alteri: ut verbi gratia, si simplum et duplum ponamus, necesse est simul esse naturaliter, sed neque duplum facit ut simplum sit, neque simplum efficit duplum. Hoc loco nos confundere non oportet, ne quoniam cum de ad aliquid dictis tractaremus, id esse ad aliquid diximus, quod penderet ex altero, videamur nunc contra superius definita tractare. Omnia namque ad aliquid dicta, dici ex altero, non esse ex altero disputavimus: nec ullus error est, si quis verborum nostrorum pondera diligentius perscrutetur. Tertius locus est, quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur: neque vero sibi in eo, quod dicuntur, aliquid praestant, ut est animal; idem genus est, sed species longe discreta. Nec vero aut volatile quidquam pedestri tribuit ut sit, aut volatili pedestre, aut omnino aliud alteri, in eo quod est, ullam substantiam subministrat; nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali, id est ab uno genere orta nascuntur.