|
Omnis immutatio quae METABOLE graece est, fit tribus modis:
aut ex non subjecto in subjectum, ut est ortus vel nativitas, quam
Graeci GENESIN vocant; aut ex subjecto in non subjectum, ut
est interitus vel corruptio, quam FTORAN Graeci dixerunt; aut
ex subjecto in subjectum, ut est motus, qui graece KINESIS
dicitur. Sed et ipse motus tres species habet, id est, incrementum,
imminutionem, commutationem qualitatis sive loci. Haec a Graecis
AYXESIS, MEIOSIS, ALLOIOSIS, sive FORA
dicta sunt. Namque commutationem circa locum, FORAN dici
voluerunt, quam nos quoque transgressionem maluimus dicere, secuti
doctores. Verum hunc ordinem, quem nos in praesenti, quasi
discrepantes ab eo libro, qui categoriarum dicitur, diligenti
examinatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris
exposuit; in categoriis autem secutus docendi compendium, speciem pro
genere, id est motum pro immutatione non dubitavit assumere: ut motui
diceret quasi generi sex species esse subjectas, GENESIN,
FTORAN, AYXESIN, MEIOSIN, ALLOIOSIN
POIOTETOS , KATA TON TOPON METABOLEN.
Haec nos latino sermone ortum diximus, interitum, augmentum,
imminutionem, commutationem qualitatis, transgressionem loci. Hae
sex species omni a se ratione discretae sunt: nisi forte cuiquam parum
docte intelligenti, qualitatis commutatio, id est ALLOIOSIS,
etiam caeteris existentibus fieri videatur, ut cum nascitur aliquid,
aut interit, aut crescit, aut minuitur, tunc facta dicatur etiam
commutatio. Sed id falsum ratio docet: nam quae crescunt aut
minuuntur, quantitate immutantur, non commutantur qualitate.
Commutatio enim proprie est qualitatis. Meminisse autem nos oportet
aliud esse immutationem, aliud commutationem. Namque immutatio genus
est, commutatio species subjecta motui, quam immutationis speciem
diximus. Denique ut horum sit manifesta discretio, geometricum
ponamus exemplum. Si tetragonum majus, quod intra depictum est
currentibus per medium lineis in brevia tetragona partiaris, eique post
unum breve tetragonum detrahas; minuisti tetragonum majus: at si
detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus
tetragono majori, quam detraxeras, reddidisti: idque quantitatis
est, non qualitatis, et immutationi potius quam commutationi
tribuitur, eoque a se plurimum differunt. Fit autem differentia rerum
omnium tribus modis: aut materia, aut opere, aut utroque. Materia,
si sint annuli similes duo, unusque sit aureus, alter argenteus;
opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur; utroque, si annulus
sit aureus, et stilus argenteus. Claret igitur has immutationis
species, nec materia sibi, nec opere, nec utroque conjungi: adeo
autem sejunctae sunt, ut earum nonnullae etiam sibi contrariae
videantur. Quis enim dubitet GENESEI FTORAN, id est
ortui interitum esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque
commutatio sive qualitatis sive loci, licet non ex eodem specierum
numero, tamen habent quod sibi contrarium videatur. Nam commutatio
qualitatis est, cum ex albo fit aliquid nigrum vel album de nigro,
quae sibi manifeste contraria sunt. Loci quoque commutatio, quam
transgressionem diximus, superiorum et inferiorum contrarietatem
patitur, et propterea eam quoque habere contraria apparet.
|
|