CAPUT II. De aequivocis et multivocis.

His ita compositis, ea quae mente concepta signari et demonstrari possunt, agressurus Aristoteles, omisit illa interim quae de verborum ratione tractantur, cum in linguae usu provenerit, ut uno nomine res multae, et multis nominibus res una nuncupetur. His rebus quas unum nomen complectitur, duo vocabula ars dedit, ut ex his alia homonyma, alia synonyma vocaret. Homonyma sunt, cum res quidem plures commune nomen accipiunt, interpretatione vero ejusdem rei separantur, ut homo pictus et verus. In hoc namque idem nomen est: verum si ad definitionem vel ad interpretationem hominis redeas, inveniuntur ista disparia. Cum enim dixeris, verum hominem animal esse quod risum capiat et vim rationis admittat; cum de picto idem non possis dicere, necessario inveniuntur esse disparia. Regulariter autem accipere debemus, omne nomen licet proprium, quod possit esse commune cum caeteris, homonymon vocari; ut Cicero, non unus, sed plures. Sed si omisso nomine signis potius demonstrare velis quis sit ille Cicero, quis alius, quis tertius; alia de alio signa narranda sunt, ut alium crassum dicas, alium tenuem; vel longus dicatur alius, alter brevis; candido colore quis, alter nigro. Haec igitur quoniam inter se discrepant, solo sociata nomine, homonyma dicta sunt, vocabulo juncta, rei interpretatione discreta. Synonyma vero sunt, res quae et nomine et sui interpretatione junguntur, ut est animal: id enim de homine, et equo, et de fera, et de avibus dici potest. Animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur. Nunc ad eas res, quae singulae multis nominibus signari solent, veniamus. Quanquam hanc partem Aristoteles, ut superius dictum est, praetermiserit, idcirco quod de his quae significantur, non de his quae significant, disserendum putavit. In his autem non rerum, sed nominum vertitur quaestio. Haec divisa sunt similiter in partes duas, et alia POLYONYMA, alia ETERONYMA sunt. Polyonyma sunt, cum multa nomina unam rem significant, neque ulla de differentia nominum redditur ratio; ut ensis, mucro, gladius: haec enim cur unam rem tot significent, nec discerni, nec definiri potest. Dehinc heteronyma a multis aeque nominibus res singulas tenent. Verum in his habet rationem diversitas nominum, velut est homo terrenus mortalis: homo ab humanitate, terrenus a terra, in qua cuncta gignuntur, mortalis a necessitate mortis. Claret igitur in his nominum originem quaeri, in superioribus rerum, quamobrem his omissis, Aristoteles superiorum maluit movere tractatum. Ergo ad homonyma redeamus, quae dividuntur in duas partes: aut enim fortuitu fiunt aut hominum voluntate nascuntur. Fortuitu fiunt enim, cum quodam casu simile quis alteri nomen accipit; voluntate, cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur. Horum autem quae industria vel voluntate nascuntur, quatuor sunt genera, EIKON, KAT ANALOGIAN, AF ENOS, PROS EN: ut eadem latinus quoque sermo declaret, similitudo, proportio, ab uno, ad unum. Similitudo est, ut homo pictus et verus in sola similitudine copulantur. Proportio est quod KAT ANALOGIAN Graeci vocant, ut quo pacto principium animalis cor dicimus, ita principium aquae fontem dicamus: proportio enim sui similitudo nominis videtur adjuncta. Ab uno est, cum dicimus a medicina medicinale ferramentum, medicinalis scientia, medicinalis usus, medicinale praeceptum: ab uno in cuncta descendunt. Ad unum est, ut illa potio salubris est, ille medicus salubris est, ferramentum illud salubre. Haec enim cuncta unum, id est salutem, videntur attingere.