CAPUT III. Quid Aristoteles agat in categoriis.

Sed plerique movere assolent quaestionem, de quibus magis Aristoteles voluit inchoare tractatum. Primo de iis quae sunt, secundo de iis quae percipiuntur, tertio de iis quae dicuntur. Primo sunt res omnes, quas natura peperit: secundo percipiuntur ea, quorum imagines animo videndo formamus et recondimus: tertio dicuntur illa, quibus ea, quae sunt impressa animo, efferuntur. Id namque quod quis concipit animo, lingua prosequente declarat. Sed ut Themistio nostrae aetatis erudito philosopho placet, de his Aristoteles tractare incipit, quae percipiuntur, quaeque ipse vocat graeco nomine SEMAINOMENA sive FANTASIAS, id est, imagines rerum insidentes animo: verum cum de perceptis proposuerit disputare; et de iis quae sunt, et de iis quae dicuntur, necessario locuturus est. Percepta enim ex his oriuntur quae sunt, quae videndo percipimus: perceptorum autem deerit demonstratio, nisi eorum, quae dicuntur, auxilio fuerint demonstrata. Ergo quanquam separatim postea ea quae sunt, definiturus sit; mixtam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de perceptis qui loquitur, et originem rerum trahit, et praesidia orationis implorat. Superfluam igitur quaestionem movet, qui dicit scrutari oportere cur Aristoteles in principio suo homonyma lege vel dixerit, vel detexerit, si de his quae percipiuntur fuerat tractaturus, cum liqueat non posse dici aliquid, nisi quod perceptum fuerit, nec percipi aliquid posse, nisi res fuerit de qua imago intuendo capiatur.