|
His ergo cognitis, paronyma videamus, quae sunt in homonymorum et
synonymorum medio constituta, et quae nec paronyma dici possunt, nisi
in se habuerint utrorumque contractum, id est nisi et nomen homonymorum
et negotium synonymorum videantur habere commune; ut a sapientia
sapientem, vel medicum a medicina dicamus, eadem in medico quae in
medicina et actus similitudo videtur et nominis. Propterea recte
paronymum dictum est, quod aliunde nomen acceperit. Verum ne eadem
videantur paronyma et homonyma, quae ab uno dicuntur, id est
OMOY, hanc differentiam debemus agnoscere, quod ipsa paronyma
inter se quidem propter similitudinem nominis homonyma sunt, illius
tamen nominis paronyma dicuntur, unde nomen acceperunt, ut puta a
sapientia dicamus hominem sapientem, sapiens consilium: inter se haec
homonyma sunt, ipsius vero sapientiae paronyma. Observari tamen
oportet, ut commutationem ultimae syllabae habeant: neque ita
finiantur paronyma quemadmodum desinunt ea de quibus originem ducunt;
ut medicina et medicus, medicina aliis litteris clauditur, aliis
medicus. Hanc igitur differentiam nisi paronyma habuerint, et nisi
cum synonymis negotio, cum homonymis nomine fuerint copulata, homonyma
potius quam paronyma nominantur. Ut si a malitia vitiosum dicamus,
negotio quidem cum synonymis convenit, sed ab homonymis discrepat
nomine. Neque enim vitiosus et malitia similia sunt, quanquam eodem
intellectu sentiantur. Quod si a malitia dicatur malus, recte
utrumque convenit. In ultima vero syllaba non mutantur hoc modo, ut
si dicamus a sapientia verba sapientia. Hic cum nulla commutata est
syllaba, paronymi exclusa est nuncupatio. Unde constat haec et his
similia homonymis potius debere conjungi. Scire etiam debemus, verba
aut simplicia esse, aut certe conjuncta. Conjuncta sunt, equus
currit: simplicia, cum haec separantur et dicuntur singula, ut
equus, currit. Sed jam satis de his quae significantur, dictum
puto.
|
|