|
Restat ut eorum quae sunt, quo pacto Aristoteles tractaverit,
enarremus. Sunt igitur illa quae aut percipimus sensibus, aut mente
et cogitatione colligimus. Sensibus tenemus quae aut videndo, aut
contrectando, aut audiendo, aut gustando, aut odorando cognoscimus.
Mente, ut cum quis equum, aut hominem, aut quodlibet animal
viderit, quanquam unum corpus esse respondeat, intelligit tamen multis
partibus esse concretum. Siquidem alia pars sit capitis, alia pedum,
caeterorumque membrorum, in ipso capite partes suas aures habeant,
habeat propriam lingua. Ipsae quoque partes singulae multa in se
habeant, quae dividi et separari possint: ut caro sit aliud, aliud
corium, aliud venae, aliud nervi, aliud capilli. Ergo haec mente
vel intellectu colligimus, ad quae nostri sensus penetrare non
possunt. Consideramus etiam illa, et animi intentione cognoscimus vel
hominem, vel aliud animal, crescere, senescere, nunc stare, nunc
movere gressus; modo angi curis, modo secura mente conquiescere;
sanitate alias frui, alias dolorem perpeti; ex nigro album, nigrum ex
albo colore mutari; peritum ex imperito, doctum ex indocto; ex
mansueto ferum, ex feroci mansuetum. Cum igitur in iis quae sunt,
alia sensibus, alia mentibus colligantur, separare haec propriis
nominibus homines eruditi maluerunt; et id quod dignoscitur sensibus,
jam dici OYSIAN, illud autem quod animi tractatu colligitur, ac
saepe mutatur, SYMBEBEKOS, id est accidens, nominare
voluerunt. Et quoniam in permanente usia ea quae accidunt, inesse
noscuntur, ipsam usiam YPOKEIMENON, id est, subjacens, et
non in subjecto appellari voluerunt, illa vero quae accidunt, EN
YPOKEIMENO, id est in subjacenti, dixerunt. Sine dubio
tamen illud oportet a nobis agnosci, ut potiorem usian accidentibus
dicimus, sic potius ATOMON, vel KATEKASTON, id est
hunc hominem vel hunc leonem, iis quae fuerint communia, vel communi
vocata animalium nomine, judicare.
|
|