CAPUT VI. Quae dicuntur de subjecto, quae sunt in subjecto.

Rursus ad ea quae significantur, Aristoteles regressus est, quot modis ea quae sunt significari assolent, monstraturus. Ex his igitur quae sunt, alia de subjecto significantur, et in subjecto non sunt, ut homo. De subjecto quidem significatur, aliquo homine: neque enim homo dici posset, nisi esset aliquis de quo diceretur. In subjecto autem nullo est, cum ipse sit usia, quam superius diximus in nullo unquam subjacenti esse; quippe cum sit caeteris ipsa subjecta. Alia vero nec in subjecto sunt, nec de subjecto significantur, ut est Cicero; nec in subjecto est, quia usia est; nec de subjecto aliquo significatur, siquidem cum a se ortum vocabulum teneat, neque intelligi possit aliunde. Dicta sunt duo quae ad usian pertinent, quo pacto significentur, quorum superius KOINON, id est commune; inferius, KATEKASTON, id est singulare dicitur. Nunc ea quae sunt ex accidentibus, quonam modo significentur dicendum est. Sunt igitur ex iis alia quae et in subjecto sunt, et significantur de subjecto, ut est scientia vel color. Sunt enim in subjecto aliquo, id est in animo vel corpore: neque enim scientia potest esse, nisi sit anima subjecta qua contineatur; nec significari scientia posset, nisi de subjecta grammatica: vel color quisquam posset esse, nisi in subjecto corpore; nec significari posset, nisi de subjecto aliquo colore: ita fit ut et in subjecto sint, et de subjecto significentur. Alia vero sunt ex iisdem SYMBEBEKOSI, id est accidentibus, quae in subjecto quidem sunt, sed de subjecto minime significantur, ut est, haec grammatica, vel hic albus color. In subjecto quidem sunt, animo vel corpore, de subjecto autem non significantur. Neque enim his aliunde vocabulum pendet, sed suo et speciali nomine designantur. In iis quoque accidens superius, commune nominamus, inferius ubi jam certa res est pro parte, hoc est KATEKASTON dicitur. Verum ne aliquid non apertum praeterire Aristoteles existimaretur, et oriundis quaestionibus occasionem daret, de eo quod in subjecto est, voluit tractare diligentius, ac definire quid esset, ut calumniantibus aditus clauderetur. Definit ergo in subjecto esse quod in altero est aliquo, non ut pars sit quaedam, neque sine eo in quo est potest unquam esse. Haec definitio addita propterea est, quia dici posset digitum vel pedem in subjecto esse, id est in corpore: hoc igitur exclusit cauta definitione, dicendo id esse in subjecto, quod ejus pars non sit in quo est: digitum autem vel pedem partem esse corporis constat. Dehinc a calumniantibus dici posset, aquam vel vinum in quodam cado quasi in subjecto esse: sed id oriri docta definitione non sinit, addens id esse in subjecto, quod sine subjecto esse non possit: vinum autem, vel aquam, sine cado in quo fuerit posse alibi esse, non potest dubitari. Interea hoc loco debemus advertere qua arte definitio disponatur. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere; dehinc paulatim per partes currendo pervenire debet ad id in quo solum est id quod definitur. Ut ii qui signa formant, primum immensum subdeligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua, ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic definitio a genere incipiens depulsa paulatim generalitate verborum, ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere. Sed ad propositum revertamur: tractatus enim erat de iis quae sunt quemadmodum significentur, de quibus quoniam jam multa dicta sunt, illud regulariter nobis tenendum est, omnia KATEKASTA, vel ENARITMA, vel ATOMA, vel AISTETA, id est hunc hominem, vel hunc equum, vel hanc arborem de subjecto significari non posse. Sin vero haec eadem de accidentibus fuerint, id est hic color, haec disciplina, in subjecto esse posse: quemadmodum enim superius demonstratum est, omne accidens sine subjecto esse non potest. Docti igitur sumus quo pacto, vel subjectum, vel in subjecto possimus agnoscere.