CAPUT VII. Quid genus, quid species.

Dehinc nos Aristoteles docet, et illa quae de subjecto significantur, qua ratione noscamus. In his autem speciale illud est, quod eadem in ipso subjecto inveniuntur, quae sunt in eo quod de subjecto significatur: ut enim animal de subjecto significatur, homine vel equo, sic et homo de subjecto aliquo homine significetur necesse est: Cicero autem et homo est et animal. Quaecumque igitur praedicari de animali possunt, eadem et de homine et Cicerone praedicantur. Quapropter ea quae in eo, quod de subjecto significatur, inveniuntur, et in eo quod subjectum est, necesse est inveniri: ut si dicas, animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur; animal autem de subjecto significatur homine: eadem tamen et de homine dici necesse est, quae de animali dicta sunt. Deinde quae de homine dicta fuerint, eadem et de Socrate. Certum autem est Socratem subjectum esse homini, hominem autem animali. Quidquid igitur in iis, quae de subjecto significantur, dictum fuerit, idem et de iis, quae subjecta dicimus praedicabitur. Regulariter autem illa de subjecto significantur, quae per seipsa cognosci non possunt, ut animal intelligi non potest nisi de subjecto homine, sic homo adverti non potest nisi de subjecto aliquo homine dignoscatur. Nunc quoniam de categoriarum omnium generibus et speciebus et differentia locuturus est, inspiciendum prius videtur quid sit genus, quid species, quid differentia. Genus igitur est quod secundum multa et differentia, quid sit specie ostenditur atque significatur, ut est usia. Omnino quidem usian dicimus; sed hoc commune nomen specie separatur, cum dicimus animal vel lapidem. Ita fit ut uno quasi conjuncta vocabulo, specie separentur. Differentia vero est, quae secundum multa et differentia, non quid sit, sed quale fit specie praedicatur, ut est animal gressutum, volatile, aquatile, bipes, quadrupes. Genus ergo et differentia specie significantur. Sed genus quid sit, differentia autem qualis sit specie possunt agnosci. Species autem est, quam quidam et formam vocant, quae secundum multa et differentia, quid sit numero praedicatur atque cognoscitur, ut est homo. Hoc nomen homines cunctos complectitur, et videtur id facere quod species, quae de aliquo homine praedicatur, qui numerum in seipso contineat; ut est, hic primus, ille secundus, iste tertius. Ut tamen haec tria uno exemplo monstremus; Genus est, animal: differentia, bipes, quadrupes: species, homo, equus. Sed ut genus nullum est, quod non habeat differentiam; sic nec differentiam intelligere debemus, quae species non habebit; ut nigrum et album non habent differentiam, propterea quod ex se species non emittunt. Quae enim alia species inveniri potest albi vel nigri? Quoniam igitur quid sit genus, quid differentia, quid species, separatum est: ad Aristotelis jam dicta veniamus. Hoc enim docente cognovimus, eorum generum quae inter se diversa sunt, nec differentias easdem posse esse, nec species. Alia enim et species et differentia est, dum quaeritur quid sit, alia dum quale sit, alia dum quantum sit: ut si velis animalis dicere differentiam, dicas volatile, bipes, gressutum; si velis speciem, dicas hominem vel avem vel equum. Numquidnam et de disciplina eadem differentia vel species dici potest, propterea quod genera diversa sunt, animal et disciplina? Animal enim categoria est usiae, disciplina categoria qualitatis. Denique illa genera, quae alterna sibi societate (EPALLELA) conjuncta sunt, easdem differentias et easdem species habent, ut est usia, cujus species est animal. Sed idem animal genus est caeteris, ideoque et species et genus dicitur. Quoniam haec igitur duo genera invicem se tenent, quae Aristoteles quoque EPALLELA nominavit, easdem differentias habent, ut si dicas usian esse animal mortale, bipes, risus capax; eadem et de animali potes dicere, animal est homo mortalis, bipes, risus capax, eadem et de homine potes dicere. Certum est ergo invicem sibi conjunctis generibus, easdem et differentias et species inveniri. In diversis autem generibus hoc provenire non posse.