|
Rursus Aristoteles ad ea, quae dicuntur, revertitur, quanquam
superius dixerimus alterum sine altero tractari non posse. Nam et qui
dicit aliquid, de eo dicit quod est; et id quod est, non potest ab
altero intelligi, nisi dicatur. Eorum ergo quae nulla sui copulatione
dicuntur, quodcumque singulare dictum fuerit, aut usian significat,
aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut jacere, aut
facere, aut pati, aut ubi, aut quando, aut habere. Hae sunt
categoriae decem, quarum prima usia est, scilicet quae novem caeteras
sustinet. Reliquae vero novem, SYMBEBEKOTA, id est
accidentia sunt. Ex quibus novem, sunt alia in ipsa usia, alia extra
usian, alia intra et extra. Qualitas, quantitas, et jacere in ipsa
usia sunt: mox enim ut usian vel hominem vel equum dixerimus,
advertamus necesse est bipedalem, quadrupedalem; aut album, aut
nigrum; aut stantem, aut jacentem. Haec in ipsa usia sunt, et sine
hac ipsa esse non possunt. Alia sunt extra usian, ubi, quando,
habere: et locus ad usian non pertinet, et tempus, et vestiri et
armari; sed ab usia separata sunt. Alia sunt communia, id est et
intra et extra usian: ad aliquid, et facere, et pati: ad aliquid,
ut majus et minus; utraque enim dici non possunt, nisi conjuncto
altero quo majus sit vel minus: propterea ergo unum in se habent,
aliud extra se. Item facere, extra est et intra, ut caedere quisque
non potest dici, nisi alterum caedat; vel legere, nisi ipse legens
aliud sit, aliud quod legit: ita ergo et in usia haec est, et extra
usian. Pati similiter; caedi enim vel uri nullus potest, nisi ab
altero patiatur: propterea haec quoque et in usia est et extra usian.
Haec igitur cum singularia sunt, nihil affirmant; copulata vero
faciunt ex se aliquem sermonem, vel PROSTAKTIKON, vel
EYKTIKON, vel EROTEMATIKON, vel KLETIKON:
ut haec quoque latino ore monstremus, vel imperatum, vel optatum, vel
interrogatum, vel vocatum. Haec quoque sermonis quasi quatuor genera
suspensa sunt atque simplicia interim, ideoque semiplena. Neque enim
jam intelligitur vel quid imperativum sit, vel quid optativum, vel
quid interrogativum, vel quid vocativum, nisi accesserit genu,
APOFANTIKON, id est pronuntiativum, quod habeat in se
quamdam confirmandi sententiam, quae aliquid aut addat aut demat: quod
Aristoteles KATAFASIN et APOFASIN dixit, ut est,
coelum hoc volubile est, coelum hoc non est volubile. Ipsum denique
pronuntiativum, quod diximus APOFANTIKON, aut falsum est
aut verum. Quamobrem omissis illis quatuor quae magis ad grammaticos
vel oratores pertinent, hujus apophantici, quod ad philosophos
attingit, Aristoteles habuit mentionem.
|
|