|
Haec opuscula in Retractationibus Augustini frustra quaeras, cum
sint posterius confecta, anno Christi videlicet aut 427, aut
428. Nam Segisvultum comitem, a quo se missum Hipponem
Maximinus in Collationis subsequentis exordie profitetur, venisse in
Africam contra Bonifacium Hierio et Ardubere Coss., hoc est anno
Christi 427, scribit Prosper in Chronico. Huc spectat Sermonis
140 (qui olim inter Sirmondianos 16) titulus in hunc modum:
Contra quoddam dictum Maximini Arianorum episcopi, qui cum
Segisvulto comite constitutus in Africa blasphemabat. Quo in
Sermone id ab Augustino reprehenditur, quod Maximinus, dominicam
sententiam Joannis, cap. 10, V\. 30, Ego et Pater unum
sumus, de voluntatum concordia maligne interpretans, respondebat ipsos
etiam Apostolos unum esse cum Patre et Filio, quia voluntati Patris
et Filii obsequuntur. Sic ille blasphemat in hac Collatione,
disputatione sua postrema, n. 22.
De eadem Collatione Possidius in Augustini Vita, cap. 17: Cum
ipsorum quoque Arianorum episcopo quodam Maximino cum Gothis ad
Africam veniente, apud Hipponem quam plurimis volentibus atque
petentibus, et praeclaris interpositis viris contulit; et quid
singulae asseruerint partes, scriptum est. Quae si studiosi
diligenter legere curaverint, procul dubio indagabunt, vel quid
callida et irrationabilis haeresis ad seducendum et decipiendum
profiteatur, vel quid Ecclesia catholica de divina teneat et praedicet
Trinitate. Sed quoniam ille haereticus de Hippone rediens ad
Carthaginem, de sua multa in collatione loquacitate victorem se de
ipsa Collatione recessisse jactavit, et mentitus est; quae utique non
facile a divinae legis ignaris examinari et dijudicari possent: a
venerabili viro Augustino sequentis temporis stilo, et illius totius
Collationis de singulis objectis et responsis facta est recapitulatio,
et quam nihil ille objectis referre potuerit, nihilominus demonstratum
est, additis supplementis, quae in tempore Collationis angusto cuncta
inferri et scribi minime potuerunt. Id enim egerat nequitia hominis,
ut sua novissima prosecutione multo longissima totum quod remanserat
diei spatium occuparet. Et in Indiculo, cap. 5, recensetur,
Collatio cum Maximino Arianorum episcopo: et continuo, Ad quem
supra libri duo. Ubi Possidius a Collatione sejungit libros, qui in
ante editis sic eidem cohaerebant Collationi, ut haec primus liber,
alii duo libri secundus ac tertius inscripti legerentur: quo errore
carebant veteres codices, tum nostri, tum illi quos vidit Beda seu
Florus; Collationem quippe aperte distinguit a libris contra
Maximinum, ad Rom. cap. 8. Posteriorem librum cum Augustini
laude citat etiam Agatho papa in synodo 6, act. 4.
|
|