CAPUT 9 |
AUG. dixit: Dixisti Spiritum sanctum per Christum illuminare, an non dixisti? Rogo te ut unum de duobus breviter mihi respondere digneris. Dixisti, an non dixisti?MAX. respondit: Ego Spiritum sanctum professus sum secundum Salvatoris magisterium, quia sive illuminat, a Christo accepit; sive docet, a Christo accepit; omnia quaecumque gerit Spiritus sanctus, ab unigenito Deo consecutus est: et si parva sunt testimonia, addo. |