|
AUG. dixit: Ne dicat nos calumniari, legantur verba ipsius
paulo superius.
Antonius notarius ad locum recitavit: Dico Spiritum sanctum et
profiteor illuminatorem per Filium, ut ante dictum est, quem effudit
abunde in nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Cumque
recitatum est:
MAX. respondit: Ut videtur, ipse potius dilationi studes, ut non
ad principalem causam recurramus, sed per totum diem vis argumentis nos
in una detinere quaestione. Nos enim recitamus, quod per Filium
Spiritus sanctus sit effusus, et non tantum beatum Paulum testem
produximus, verum etiam et Petrum priorem Apostolorum. Habet enim
prosecutio nostra, quod Spiritus sanctus a Christo accepit, secundum
praecedens testimonium: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et
annuntiabit vobis. Idem itidem compulsus iterum dico, quia sive
illuminat Spiritus sanctus, sive docet, sive instruit, omnia a
Christo consecutus est; quia per Christum facta sunt omnia, et sine
illo factum est nihil (Joan. I, 3). Christus dicit quia a
genitore suo omnia haec consecutus est, et vivit propter Patrem, et
omnis lingua confitetur quia Dominus Jesus Christus in gloria est
Dei Patris (Philipp. II, 11). Et quia omnis viri caput
Christus est; caput autem mulieris, vir; caput autem Christi,
Deus (I Cor. XI, 3). Et quia Filio Spiritus sanctus est
subjectus: et quia Filius Patri est subjectus, ut charissimus, ut
obediens, ut bonus a bono genitus. Nec enim Pater contrarium sibi
genuit: sed talem genuit, qui etiam clamat et dicit, Ego quae
placita sunt Patri, facio semper (Joan. VIII, 29).
|
|