|
AUG. dixit: Si et Christus illuminat per Spiritum
sanctum, et Spiritus sanctus illuminat per Christum, par potestas
est. Lege autem tu mihi subjectum Christo Spiritum sanctum, quod
paulo ante dixisti. Quod autem dicis Dominum dixisse de Spiritu
sancto, De meo accipiet; ideo dictum est, quia de Patre accepit,
et omnia quae sunt Patris, sine dubio et Filii sunt. Nam ipse cum
hoc dixisset, adjecit, Ideo dixi, De meo accipiet; quia omnia quae
habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 14, 15). Dic ergo quod
interrogavi, et testimoniis proba, subjectum Christo Spiritum
sanctum: cum potius legamus ipsum dicentem, Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus (Luc. IV,
18). Si super se ipse dixit Spiritum sanctum, quomodo tu dicis
Spiritum sanctum Christo esse subjectum? Dixit autem Christus,
super se Spiritum sanctum: non quia super Verbum Dei est, quod est
Deus; sed quia super hominem, quod Verbum caro factum est. Ubi
enim scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14);
nihil aliud est quam, Verbum homo factum est. Quia, Videbit omnis
caro salutare Dei (Isai. XL, 5); nihil est aliud quam, Omnis
homo. Et, In lege non justificabitur omnis caro (Rom. III,
20); nihil est aliud quam, Omnis homo. Propter quod ergo Verbum
caro factum est, et ille semetipsum exinanivit, formam servi accipiens
(Philipp. II, 7), ex ipsa forma servi dixit, Spiritus Domini
super me. Nam par potestas est, una substantia est, eadem
divinitas. Ideo quamvis Trinitatem colamus, quia Pater non est
Filius, nec Filius est Pater, nec Spiritus sanctus aut Pater aut
Filius: tamen unum Deum colimus, quia ipsa Trinitatis ineffabilis
et excelsa conjunctio unum Deum ostendit, unum Dominum. Ideoque
dictum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est
(Deut. VI, 4). Quid nobis vultis facere duos deos et duos
dominos? Dicitis Dominum Patrem et Deum Patrem, dicitis Dominum
Christum et Deum Christum: interrogo, utrum ambo simul unus sit.
Respondetis, Duo dii. Superest ut eis et templa et idola faciatis.
MAX. respondit: Religionis auctores nunquam in calumniam
vertuntur. Interrogasti testimonia, ut ea quae professus sum
testimoniis docerem: et ipse pares atque aequales profiteris tres,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et praeterea cum tres
aequales professus sis iterum conversus protulisti quidem testimonium
divinarum Scripturarum, non ad aequalitatem pertinens, sed ad
singularitatem omnipotentis Dei, quod unus sit omnium auctor. Ergo
quia et aetate praecedis, et auctoritate major es, profer, instrue
prius testimoniis, quod tres sint aequales, tres omnipotentes, tres
innati, tres invisibiles, tres incapabiles: et tunc demum necesse est
testimoniis ut acquiescamus. Si quo minus reddere rationem de divinis
Scripturis non valueris, necesse me est, ut ad omnia quae in
praecedenti dixi: sive enim Patrem solum qui quod vivit a nemine
accipiens, sive Filium, quod sum professus, quia quod vivit a
Patre accepit, sive de Spiritu sancto quae dixi: etiam quanta
desideras testimonia proferam.
|
|