|
AUG. dixit: Ego quod quaesivi ut dicere dignareris, non
dixisti, quo testimonio probares subjectum Christo Spiritum sanctum:
respondeo tamen ad ea quae proposuisti. Sic non dicimus tres
omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos. Si enim de singulis
interrogemur, utrum Deus sit Pater; respondemus, Deus: utrum
Deus sit Filius; respondemus, Deus: utrum Deus sit Spiritus
sanctus; respondemus, Deus. Cum autem de omnibus interrogati
fuerimus, utrum tres sint; referimus nos ad divinam Scripturam
dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est.
Et in hac divina praescriptione condiscimus, eamdem ipsam Trinitatem
unum esse Deum. Sic et de singulis si quaeratur, utrum Pater
omnipotens sit; respondemus, Omnipotens: si Filius; hoc idem
respondemus: si Spiritus sanctus; nec ipsum negamus omnipotentem.
Nec tamen dicimus tres omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos:
sed sicut simul illi tres unus Deus, sic simul illi tres unus
omnipotens est, et invisibilis unus Deus Pater et Filius et
Spiritus sanctus est. Sine causa ergo putas nos numero coarctari,
cum divinitatis potentia etiam rationem numeri excedat. Si enim animae
multorum hominum accepto Spiritu sancto et quodam modo conflatae igne
charitatis unam animam fecerunt, de qua dicit apostolus, Erat enim
eis anima et cor unum (Act. IV, 32): tot corda, tot millia
cordium, unum cor fecit charitas Spiritus sancti; tot millia animarum
unam animam dixit Spiritus sanctus, quam ipse unam animam fecit:
quanto magis nos unum Deum dicimus, semper sibi invicem et
inseparabiliter et ineffabili charitate cohaerentes Patrem et Filium
et Spiritum sanctum?
MAX. respondit: Ac per hoc pares atque aequales dixisti, quod
quidem testimoniis docere non valuisti, et ob istam rem ad aliam causam
divertisti. Nos enim non diffidimus, sed certa cognoscentes fide,
quod erat cor et anima una omnium credentium. Nec enim hoc praejudicat
religioni nostrae, sed magis concordat. Sine dubio enim si omnium
credentium erat cor et anima una, quare autem non Pater et Filius et
Spiritus sanctus in consensu, in convenientia, in charitate, in
unanimitate, unum esse dicantur? Quid enim fecit Filius, quod non
placuit Patri? Quid praecepit Pater, in quibus non obtemperavit
Filius? Quando enim Spiritus sanctus contraria Christo aut Patri
tradidit mandata? Et constat secundum Salvatoris sententiam, quod
ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); esse illos in
concordia et in consensu unum. Sicut autem ipse professus es, Pater
Pater est, qui nunquam fuit Filius; Filius Filius est, qui semper
Filius manet; et Spiritus sanctus Spiritus sanctus est, quod est et
quod legimus, profitemur de Spiritu sancto, in hunc Spiritum
sanctum, qui tantus ac talis est, ut etiam Angeli ipsi concupiscant
in eum prospicere (I Petr. I, 12). Tantus est iste Spiritus
sanctus, ut sufficiat ubique omnium postulationes suscipere, et
advocatione fungi. Et in hoc testem profero beatum Paulum, qui
ait, Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus
postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII,
26). Quod lego credo, quia gemitibus inenarrabilibus postulat
Spiritus sanctus. Et ideo isto eruditus magisterio in tantum dico
subjectum esse Spiritum sanctum, ut gemitibus postulet pro nobis.
Unum autem profiteor Deum, non ut tres unus sit; sed unus Deus
est, incomparabilis, immensus, infinitus, innatus, invisibilis,
quem et Filius ipse et oravit et orat, apud quem et Spiritus sanctus
advocatione fungitur. Nam quia orat Filius Patrem; quamvis enim
soleatis omnia illa testimonia quae in sancto legimus Evangelio,
corpori applicare; attamen nostrum est perscrutatis divinis Scripturis
ostendere, quia et nunc sedens ad dexteram Patris interpellat pro
nobis. Ea enim de causa dixi, et oravit et orat; quia nunc utique
interpellat pro nobis, sicut ait Apostolus: Quis accusabit adversus
electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet?
Christus qui mortuus est, imo magis qui et resurrexit, qui et est in
dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Ibid., 33, 34)?
Aeque cum discipulis positus Christus, sic se rogaturum promisit,
dicens: Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo
Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum,
Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest, quoniam non
videt eum, nec novit eum: vos autem vidistis eum, et cognoscitis
eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Joan. XIV,
15-17). Si sufficiunt haec, bene est: si quominus, addam
quanta jubes testimonia.
|
|