CAPUT 13

AUG. dixit: Ea quae nos confitemur, nobis probare non debes. Hoc enim faciendo, nihil aliud, sicut superius dixi, quam necessarium tempus absumis. Scimus Filium Dei Filium esse Dei: scimus a se ipso non esse, sed genitum esse a Patre. Patrem vero ipsum ingenitum esse, a nullo esse, a nullo vitam accepisse: Filium vero a Patre accepisse vitam, sed non ita tanquam fuerit aliquando sine vita, ut acciperet vitam. Dedit enim ei vitam, gignendo vitam: gignendo cum vitam, dedit ei vitam. Aequalitatem autem ostendit dicendo: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Vitam in semetipso habet Pater; aequalem vitae Patris vitam in se habet Filius: sed tamen Filius a se ipso vitam non accepit, quia non a se ipso natus est, a Patre natus est. Gignendo dedit, non quia jam erat Filius sine vita, et dedit ei vitam, quomodo nos peccatores facti sumus sine vita, et per indulgentiam et gratiam accepimus vitam: ille vitam accepit a Patre, quia vita natus est a Patre. Ac per hoc tu non potuisti dicere subjectum esse Filio Spiritum sanctum, nisi quia gemitibus interpellat pro nobis. Videtur enim tibi illa perfectio sanctitatis in gemitibus semper esse, nec respirare a gemendo. O aeterna miseria! Intellige locutionem, et blasphemiam devitabis. Sic enim dictum est, Gemitibus interpellat; ut intelligeremus, Gemitibus interpellare nos facit. Adest enim nobis, et infundendo charitatem nobis, facit nos interpellare gemitibus. Denique alio loco cum dicit Apostolus, Clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6); alio loco dicit, In quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): exposuit quid sit, Clamantem, Abba, Pater; dicendo, In quo clamamus. Ac per hoc quid est, Clamantem, nisi, clamare facientem? Do exemplum locutionis hujus. Nonne Deus est omnium praescius futurorum? Quis hoc negabit insanus? Tamen ait Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Si nunc eos cognovit Deus, non eos noverat, non elegerat, non praedestinaverat ante mundi constitutionem. Sed sic dixit, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo; ut intelligerent Deum fecisse in eis cognitionem suam. Cognoscentes Deum. Quid est, Cognoscentes Deum? Nolite vobis arrogare, nolite superbire: Cogniti estis a Deo. Quid est, cogniti estis a Deo? Cognitores suos Deus vos fecit: Deus vobis dedit ut cognoscatis. Quomodo est et illud Domini: Nunc cognovi, dicit Abrahae Dominus, Nunc cognovi quoniam timeas Dominum (Gen. XXII, 12). Quando attulit filium suum ad holocaustum Abraham, dicit ei Deus, Nunc cognovi. Ipsa est tota Dei praescientia? tunc cognovit, quando dixit, Nunc cognovi? Sed quid est, Nunc cognovi? Id est, Nunc cognoscere te feci. Si ergo has locutiones sicut Libris divinis eruditus agnosceres, de gemitibus illis quibus dictum est gemitibus interpellare Spiritum sanctum, non eum faceres miserum. Quid enim est aliud, semper gemens, quam semper miser? Ideo nos gemimus, quia miseri sumus. Et gratias Spiritui sancto, quia charitate aeterni saeculi facit nos gemere, propter quod dictus est gemens. Facit nos clamare propter quod dictus est clamans. Facit nos cognoscere Deum, propter quod dictum est, Imo cogniti a Deo. Facit Abraham Deus cognoscentem, propter quod ei dixit, Nunc cognovi.

MAX. respondit: In quibus nos reprehendis, in ipsis ipse detegeris. Certum est enim, et divina nos monet Scriptura, quod ex multiloquio non effugies peccatum; parcens autem labiis, sapiens eris (Prov. X, 19). Quamvis etiam etsi per totum diem quisque de divinis Scripturis proferat testimonia, non in verbositate illi imputabitur revera : quod si aut litteraria arte usus, aut expressione spiritus sui quisque concinnet verba quae non continent sanctae Scripturae; et otiosa sunt et superflua. Sufficit mihi, qui ad istam regulam te adduxi, ut profitearis quod Pater Pater est, quia innatus est, quia a nemine accepit vitam; et quia Filius a Patre consecutus est vitam; et quia Spiritus sanctus Spiritus sanctus est. Dicendo autem unum Deum, bene quidem faceres, si confitendo unum Deum, non Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum diceres Deum, contra tuam sententiam veniens. A nobis unus colitur Deus, innatus, infectus, invisibilis, qui ad humana contagia et ad humanam carnem non descendit. Est autem et Filius secundum Apostolum, non pusillus, sed magnus Deus: sicut ait beatus Paulus, Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 13). Iste enim magnus Deus Christus dicit, quod ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). De sua enim subjectione unum statuit Deum. Iste est ergo unus Deus, ut jam recitavimus testimoniis, quem Christus et Spiritus sanctus adorant, et omnis creatura veneratur et colit: hac ratione unum profitemur. Non tamen quod copulatio vel permistio Filii cum Patre, aut vel certe Spiritus sancti cum Filio vel cum Patre, faciat unum Deum. Sed quia ille solus unus perfectus est Deus, qui, ut ipse prosecutus es, vitam a nemine accepit, qui Filio dedit suo exemplo habere vitam in semetipso: copulatos quidem dicimus in charitate et in concordia. Jam ut superius reddidimus rationem, alterum esse Patrem, et non ipsum Filium, ipse nos instruit Salvator, dicendo: Si ego testimonium dico de me, testimonium meum non est verum; alius est qui testificatur de me. Et ne praesumptorio spiritu quidam putarent, quod aut de Joanne Baptista dixerit alium, aut forte de Petro apostolo vel Paulo; ipse prosecutus est: Vos misistis ad Joannem, et testimonium reddidit veritati. Ego autem testimonium ab homine non accipio: sed haec dico, ut vos salvemini. Ille, inquit, lucerna fuit ardens et lucens; vos autem voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testificantur de me, quia Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatur de me (Id. V, 31 37). Quis tam stultus est, ut non intelligat quoniam alius de alio testimonium perhibuit, Pater de Filio, qui utique et dicebat: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5)? Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur. Unigenitum audio Christum, et non dubito quia unus ab uno est genitus. Primogenitum Paulus clamat, dicens: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae. Et profiteor secundum sententiam divinarum Scripturarum, quod est Filius primogenitus, et non ingenitus: et quia in illo creata sunt omnia quae sunt in coelis, et quae sunt in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia per ipsum facta sunt, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 15-17): et iste Filius Dei, Deus unigenitus, cum sit ante omnes. Ipse enim dicit: Quod vidi apud Patrem meum, loquor (Joan. VIII, 38). Iste Filius etiam, quod vos carni ascribitis, in sancto ait Evangelio: Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam vado ad Patrem; quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Ista enim legentes credimus, et profitemur secundum Apostolum, quod ei omnia subjecta sint ut magno Deo (I Cor. XV, 25). Iste enim magnus Deus, quem talem genuit Pater, ut ipse prosecutus es, utique majorem Patrem confessus est, ut statuat illum unum Deum, in cujus et sinu describitur a Joanne evangelista. Audi utique ipsum clamantem et dicentem de invisibilitate omnipotentis Dei, quod Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit (Joan. I, 18). Hinc instructus Paulus clamat, et dicit: Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem vidit hominum nemo, neque videre potest; cui honor et potestas in saecula. Amen (I Tim. VI, 15, 16). De hoc iterum dicit: Soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui gloria in saecula. Amen (Rom. XVI, 27). Et ideo unus Deus a nobis pronuntiatur, quia unus est super omnia Deus innatus, infectus, ut prosecuti sumus. Filium autem natum si Paulo non credis dicenti, primogenitum universae creaturae: vel ipsi Filio crede dicenti ad Pilatum, cum ei diceret, Ergo tu rex es? Ait Christus, Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37). Natum lego, profiteor quod lego: primogenitum lego, non discredo : unigenitum lego, etiamsi ad equuleum suspendar, aliter non sum dicturus: quod docent nos sanctae Scripturae, profiteor. Tu enim qui dicis quod unus sit Pater et Filius, dic Patrem unigenitum, dic primogenitum: dic quae sunt Patris in Filio, dic Filium unigenitum, dic innatum, dic quia nemo eum vidit unquam, neque videre potest. Prosequere de Spiritu sancto talia qualia de Patre legimus, ut aequalem ostendas Spiritum sanctum Patri. Dic, rogo, habe me discipulum. Prosequere de Filio, quod Filius sit innatus, quod sit sine origine. Si aequalis, utique talis: si talis, utique innatus: si innatus, utique nec vidit eum quisquam hominum. Da testimonia, et instrue, et doce, et habebis me discipulum.