CAPUT 14

AUG. dixit: A vobis unum Deum coli dixisti, sicut te loquente advertere potui: consequens est ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Dixisti etiam de Patre, quod ad humana contagia et ad humanam carnem non descenderit. Si forte nescis, contagia ubi dicuntur, aliquam contaminationem significant: voluisti ergo Christum intelligi venisse ad humana contagia: ergo humana carne inquinatum professus es Christum. Ego autem dico, imo catholica fides, quam cum Ecclesia Christi teneo, Dominum nostrum Jesum Christum sic factum esse Verbum carnem, ut nulla de humano genere et de humana carne contagia pateretur. Venit enim mundare, non coinquinari. Suscepit ergo animam humanam, et carnem humanam sine ulla peste contagii: et utrumque, id est et animam humanam et carnem humanam, in se ipso salvare dignatus est. Sed quia de ejus invisibilitate veritati, quantum video, non vis acquiescere, rogo ut cogites secundum carnem et secundum hominem fuisse visibilem Christum. Nam secundum id quod Verbum est Deus apud Deum, et ipse invisibilis est. Sapientia Dei est Christus: humana sapientia invisibilis est; et Dei sapientia visibilis erit? Quantum ergo attinet ad illam naturam in qua aequalis est Patri, pariter est Deus, pariter omnipotens, pariter invisibilis, pariter immortalis. Dixisti etiam, quantum adverti, sic accipiendum esse quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); ut in hac sententia solus Pater accipi debeat. Ergo Verbum Dei mortale vis esse? Sapientia Dei non est immortalis secundum te. Non intelligis quia non potuisset ullo modo mori Filius, nisi carnem mortalem suscepisset a nobis? Denique caro in illo mortua est, non ipse mortuus est quantum ad Deum pertinet, quantum ad divinitatem attinet, qua aequalis est Patri. Sic enim hominibus ait, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 4): quia anima mori non potest; Verbum Dei mori potest? Sapientia Dei mori potest? Unigenitus ille non assumpta carne mori potuit? Assumpta autem carne qua factus est homo, sicut aequalem se novit quando dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); sic se novit minorem, quia Verbum caro Factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura enim erat, non rapina: non enim usurpavit hoc, sed natus est hoc. Verumtamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: agnovisti aequalem, jam incipe agnoscere minorem: formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp, II, 6, 7). Ecce qua forma major est Pater: discerne dispensationem suscepti hominis a manente immortaliter divinitate, et non erras in verbis, quae multum amas dicere, et ea non dignaris sapere. Profiteor autem, sicut dicis Patrem innatum, Filium natum. Sed non ideo sunt diversae naturae atque substantiae, quia ille non natus est, ille natus est. Etenim si natus est, Filius est: si Filius est, verus Filius est, quia unigenitus est. Nam et nos dicti sumus filii: sed numquid unigeniti sumus tot filii? Aliter ille Filius unigenitus: ille natura Filius, nos gratia filii: ille unigenitus de Patre natus, hoc est quod Pater secundum naturam, secundum substantiam. Qui autem dicit eum propterea quia natus est, ideo alterius esse naturae, negat verum filium. Habemus autem Scripturam: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo; ipse est Deus verus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Quare verus Deus? Quia verus Dei Filius. Si enim animalibus dedit ut non generent nisi quod sunt; homo hominem generat, canis canem, et Deus Deum non generat? Si ergo ejusdem substantiae est, quare dicis minorem? An forte, quia homo pater quando generat filium, etsi homo hominem generat, tamen major minorem generat? Exspectemus ergo ut crescat Christus, quomodo crescunt homines quos generant homines. Si autem Christus ex quo natus est, quod non est a tempore, sed ab aeternitate, quod est hoc est, et tamen minor est; melior est humana conditio: quia homo vel crescere potest, et aliquando venire habet ad aetatem patris sui, ad robur patris sui; ille, nunquam: quomodo verus filius ? Usque adeo autem Filium agnoscimus Deum magnum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine causa nobis, quod valde profitemur, testimoniis et multiloquio probare voluisti. Dicit autem, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17); attendens formam hominis in qua erat. Caeterum quantum attinet ad illud quod dixit Joannes, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1); non est Pater Dei Deus, sed Deus est Christi, quia Christus factus est homo. Unde et ipse dicit in Psalmis, cur illi sit Pater Deus: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI. 11). Quando dicit de ventre matris sibi illum esse Deum, ostendit propter hoc esse Deum Patrem Filio, quia homo est Filius, secundum quod Pater major est Filio. Unde dicit, Deum meum et Deum vestrum. Inde est et illa subjectio quam non debemus mirari secundum hominem redditam Patri, quando, sicut scriptum est, etiam parentibus subditus erat (Luc. II, 51): et de illo scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Vellem autem hoc etiam aliquibus Scripturarum testimoniis doceres nos, ubi legatur adorari Patrem a Spiritu sancto. A Filio autem accipio, etiamsi non proferas testimonia, quoniam homo adorat Deum : admittitur facile, secundum hominem dictum, quamvis nec hoc legas. Tamen specialiter de te exigo, ut adoratum Patrem a Spiritu sancto legas nobis, aut commemores testimonium divinum: fortassis enim sit, sed me fugiat: ut si inveneris, respondeam quomodo id accipi debeat, sicut de gemitibus Scripturarum solemni locutione respondi. Quod autem dicis, quod per illam copulationem ineffabilem non sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus; vis nosse quantum valeat ista copulatio? Non ex locutionibus nostris, sed ex divinis eloquiis certe manifestum est, aliud esse spiritum hominis, aliud esse spiritum Dominum; unde dicitur, Dominus spiritus est (II Cor. III, 17), id est, quia corpus non est: et tamen ait Apostolus, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17). Si ergo ista adhaesio diversarum naturarum spiritus (quia aliud est hominis, aliud Dei) fecit unum spiritum; non vis ut tantum adhaereat Patri Filius, ut sit unus Deus? Hoc accipe etiam de Spiritu sancto, qui Deus est. Caeterum si Deus Spiritus sanctus non esset, templum utique nos ipsos non haberet. Scriptum est quippe in Apostolo, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Nonne si templum alicui sancto angelo excellentissimo de lignis et lapidibus faceremus, anathemaremur a veritate Christi et ab Ecclesia Dei; quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae uni tantum debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus faciendo templum cuicumque creaturae, quomodo non est Deus verus cui non templum facimus, sed nos ipsi templum sumus? Quomodo autem dixerit Christus, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), superius respondi. Concordia autem et charitate, quia dicis factum fuisse ut unum sint Pater et Filius; quando mihi protuleris dictum esse quod unum sint quae sunt diversae substantiae, tunc cogitabo quid debeam respondere. Legimus enim, Qui plantat et qui rigat unum sunt (I Cor. III, 8): sed ambo homines erant, ejusdem substantiae fuerant, non diversae. Item legimus ipso Christo dicente, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 11). Non dixit, Ut ipsi et nos unum: sed, Ut ipsi sint unum, in natura sua et in substantia sua, concordi aequalitate quodam modo uniti atque conflati; sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus unum, propter individuam eamdemque naturam. Aliud est enim, unum sunt ; aliud, unus est. Quando dicitur, Unum sunt; etsi non dicatur quid unum, intelligitur una substantia. Quando dicitur, Unus est, de duabus diversisque substantiis, necesse est ut quaeratur quid unus. Verbi gratia, diversa substantia est anima et corpus, tamen unus homo: diversa substantia est spiritus hominis et spiritus Dei, tamen cum Domino adhaeret, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): addidit, spiritus; non dixit, Unum sunt. Ubi autem dicitur, Unum sunt, una substantia significatur, quod vos non vultis, et audetis dicere verum Christum Dei Filium vos confiteri. Non autem ideo major est Pater, quia testimonium dicit de Filio. Nam et Prophetae perhibuerunt Filio testimonium. Alius est quidem qui perhibet testimonium, alius cui perhibetur: quia Pater Pater est, Filius Filius est. Non quia unum non sunt, aut unus Deus non sunt, quando cohaerentes atque conjuncti sunt, quod semper sunt. Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit et Filius diligitur; quasi negare possitis quod Filius diligat Patrem. Si ambo se invicem diligunt; cur negatis eos unius esse naturae? Quod dixi de Patre unde dictus sit major, quia propter formam servi dictum est; hoc dico et de invisibilitate, quoniam visibilis Filius propter eamdem formam servi dictus est. Caeterum, quantum attinet ad ipsam divinam substantiam, vel Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti omnino est invisibilis. Nam quando se patribus divinitas ostendebat, per subjectam creaturam se invisibilem demonstrabat. Nam per ipsam suam naturam usque adeo invisibilis est, ut ipse Moyses ei cum quo facie ad faciem loquebatur, diceret: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod. XXXIII, 11, 13). Volebat enim eum videre, sicut videtur Deus oculis cordis. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sic volebat videre Moyses eum cui dicebat, Ostende mihi temetipsum manifeste: sicut et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, conspiciuntur. Sic enim ait Apostolus: Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Rom. I, 20). Ecce intelligendo conspiciuntur invisibilia Dei, et tamen invisibilia dicuntur. Et omnia per ipsum facta sunt Christum (Joan. I, 3), et visibilia et invisibilia, et ipse a nobis credi visibilis potest? Hinc etiam dicis de Patre tantum intelligi debere quod ait Apostolus, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27). Ergo solus est Pater Deus sapiens, et non est sapiens ipsa Dei Sapientia, quod est Christus; de quo ait Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24)! Superest ut dicatis (quid enim non audetis?) insipientem esse Sapientiam Dei. Sic autem dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem facta sunt omnia. Scito factum esse Filium, sed in forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, non per illum sunt omnia facta, sed caetera. Non itaque dico Filium ingenitum; sed Patrem genitorem, Filium genitum. Hoc tamen genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius; sicut de partubus animalium supra diximus; quia veri filii hoc sunt per substantiam quod parentes. Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi aequalem Patri Spiritum sanctum esse, quasi tu ostenderis Patrem majorem esse Spiritu sancto; sicut potuisti ostendere de Filio, propter formam servi? Scimus enim dictum esse Patrem Filio majorem esse, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea dictum est de illo quod et nunc interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis: propter quod dictum est, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Nam de Spiritu sancto qui nullam suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subjectam creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas sit demonstrare dignatus (Matth. III, 16, et Act. II, 3), nunquam dictus est eo major Pater; nunquam dictus est Spiritus sanctus adorasse Patrem, nunquam dictus est minor Patre. Sed dicis de Filio, Si aequalis esset, utique talis: id est, ut quia non est ingenitus, non videatur talis. Posses dicere non esse hominem quem genuit Adam, quia ipse Adam non est genitus, sed factus a Deo. Si autem potuit Adam esse, et non esse genitus, et tamen hoc generare quod erat ipse, non vis ut potuerit Deus Deum aequalem sibi? Puto me tibi ad omnia respondisse. Sed si non vis esse discipulus, noli esse multiloquus.