CAPUT 15

1. MAX. dixit: Loqueris quasi auxilio principum munitus, nihil secundum timorem Dei. Longas horas sustinui, exposuisti ut tibi visum est. Respondemus Deo auxiliante ad omnia. Nec enim nudo sermone, sed testimoniis divinarum Scripturarum muniti. Tantum sicut nos patientes fuimus exponente tua Religione, et ipse cum tuis patientiam accommoda, ut ad singulos tuos sermones demus responsum, sicut et ipse ad nostros respondisti quod tibi placuit.

2. Nos Christum colimus ut Deum omnis creaturae. Nam qui adoratur et colitur, non tantum ab hominum natura, verum etiam et ab omnibus Virtutibus coelestibus, audi clamantem beatum Paulum: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum superexaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Illud utique quod tu in tuis prosecutionibus, sciens quod professioni tuae erat contrarium, subducendum putasti, sciens quia lectio te argueret. Nam quod omne genu flectatur Christo, utique sic prosequitur ipse Paulus, cum dixisset, Donavit illi nomen quod est super omne nomen: sequitur, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 5-11). Dicendo enim, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; universa conclusit. Nihil est in coelo quod non genu flectat Christo: nihil remansit in terra quod non genu flectat Christo: nihil in inferis quod non genu flectat Christo. Et hoc Pater ei donavit. Possunt enim probare qui legunt, si ex mea auctoritate vel ex multiloquio, ut accusas, hanc proscutionem feci, aut certe de auctoritate divinarum Scripturarum respondeo.

3. Dicis Spiritum sanctum quod aequalis sit Filio. Da testimonia, ubi adoratur Spiritus sanctus, ubi ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant. Nos enim, quod adorandus sit Deus Pater, beato Paulo apostolo clamante didicimus: Propterea flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 14, 15). Auctoritate sanctarum Scripturarum adoramus Patrem: aeque ab ipsis divinis Scripturis instructi, colimus et adoramus Deum Christum. Si alicubi adorandus sit Spiritus sanctus: si Pater ei sic perhibuit testimonium, si Filius, si ipse de se ista amplexus est, lege praeter quam diximus ex divinis Scripturis.

4. Quod Christus est in dextera Dei, quod interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34), sic etiam in alio loco ipse prosequitur Paulus dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Sic ad Hebraeos ipse scribens ait: Purificatione peccatorum facta, consedit ad dexteram magnitudinis in excelsis (Hebr. I, 3). Sic utique et Spiritus sanctus jam ante per prophetam praecinuerat, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Sic et ipse Filius in Evangelio professus est (Psal. CIX, 1; Matth. XXII, 44). Praeterea ad illum principem qui eum adjurans dicebat: Dic nobis si tu es Christus Filius Dei benedicti: ait ipse, Ego sum; vel certe, Tu dicis: et, Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Marc XIV, 61, 62, et Matth. XXVI, 63, 64).

5. Nos enim Spiritum sanctum competenter honoramus ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem: Christum colimus ut creatorem: Patrem cum sincera devotione adoramus ut auctorem, quem et unum auctorem ubique omnibus pronuntiamus. Istae enim calumniae de philosophicae artis instructione veniunt. Non puto te minus legisse quod ait Apostolus: Quoniam Christus utique cum non esset peccator, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Nec hoc sane ad te forte pervenit, quod dixerit Scriptura, Maledictus omnis qui pendet in ligno: quod interpretans beatus apostolus Paulus dicit, Factus pro nobis maledictum, ut benedictio in gentibus adimpleretur (Deut. XXI, 23; Galat. III, 13). Nec hoc sane pervenit ad te, quod ait ipse Paulus: Primus homo Adam de terra terrenus, secundus homo Dominus de coelo coelestis advenit (I Cor. XV, 47). Ergo et Christus suscepit hominem, ut ipse exposuisti. Et ea de causa diximus quod ad terrena contagia descendit. Non enim ignoramus illum secundum quod legimus, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius: qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur: commendabat autem se judicanti juste (I Petr. II, 22, 23), Nec hoc ignoramus quod ait Baptista Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Constat, ut et ipse prosecutus es. Nec enim ad omnia obstinati esse debemus, ut non quae bene dicis laudemus. Valde enim justa est prosecutio tua, quia ob hoc venit Christus, ut nos potius a peccatis et ab iniquitatibus mundaret; non tamen ut ipse contaminaretur, sicut et ipse prosecutus es. Certum est enim, quod secundum divinitatis suae substantiam illam beatam, quam habuit ante mundi constitutionem, ante saecula, ante tempora, ante dies, ante menses, ante annos, antequam quidquam esset, ante aliquam excogitationem, in illa beata natura Deus natus a Patre est.

6. In Deo enim comparatione digna uti decet. Hoc sane mihi displicet, et valde animo dolui in tua prosecutione: ut enim diceres quod homo hominem generat, et canis canem; tam foeda comparatio in illam tantam immensitatem produci non debuit.

7. Quis autem ignorat quod Deus Deum genuit, quod Dominus Dominum genuit, quod Rex Regem genuit, quod Creator Creatorem genuit, quod bonus bonum genuit, quod sapiens sapientem genuit, quod clemens clementem genuit, potens potentem? Nihil subtraxit Pater in generando Filium. Nec enim invidus, sed ut fons bonitatis tantum bonum genuit: cujus bonitatis testis est omnis creatura, secundum tuam ipsius prosecutionem, quam valde laudo, ubi de divinis Scripturis protulisti, dicendo: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Rom. I, 20).

8. Adhuc autem adjicio, non contraria his quae bene sunt dicta dicens, sed consensum accommodans: quoniam ex magnitudine pulchritudinis condigne Creator eorum cognoscitur atque colitur. Ut puto dedimus ad ista responsum; quoniam hoc et beatus Paulus iterum prosequitur: Quoniam chirographum quod erat contrarium nobis, ipsum tulit Christus de medio, affigens illud cruci; et exuens se carnem, potestates et principatus transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 14, 15). Attamen et sicut homo qui exercitationem liberalium litterarum vel rhetoricae artis non feci, si quod vitium fecissem in sermone, ad sensum respicere debuisses, et non vitium sermonis intendens, in crimen nos inducere. Absit, absit: Unigenitus Deus, Deus est universae creaturae, mundus, incoinquinatus, sanctus, securus, nullam in se habens immunditiam. Nam qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, evangelista testatur: Et vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Id. I, 14). De hoc ipso et ante jam Vetus Testamentum praecinuerat, dicens, Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae opertorium suum (Gen. XLIX, 11). Quod lego, credo: quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Iterum lego beatum Paulum dixisse: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri imagini corporis gloriae suae (Philipp. III, 21. Credo enim quod Christus Deus a Patre genitus, ante omnia saecula, ipse sibi secundum Salomonem perfectam aedificasset domum, secundum quod legimus, Sapientia ipsa sibi aedificavit domum (Prov. IX, 1): quam domum vice templi accepit.

9. Nam et ipse dedisti rationem, secundum quid sit visibilis, secundum quid invisibilis: ut puto non recens haec auditio pervenit ad aures tuae Religionis. Nam et in prosecutione quam prosecutus es, comparationem accipiens animae, ostendisti piam et justam rationem esse ut credamus et cognoscamus, quia si anima humana in corpore posita, oculis corporalibus videri non potest; quanto magis Creator animae corporalibus oculis videri non potest? Nam si Angeli secundum naturae suae substantiam invisibiles habentur; quanto magis Creator Angelorum, qui tanta ac talia fecit, Angelos, Archangelos, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Cherubim, Seraphim? Ad quorum multitudinem, ut legimus in Evangelio, omne genus humanum ad unam comparavit ovem, dicens: Relictis nonaginta novem in montibus, venit quaerere unam errantem. Nam denique, Sic erit gaudium, ait, in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 4, 7). Nam qui non indigent poenitentia qui sunt, nisi utique illae coelestes virtutes, quibus nihil est cum humana natura commune? Consideranda est virtus Unigeniti Dei, et in ipso admiranda est magnitudo omnipotentiae Dei Patris, qui tantum ac talem genuit Filium, tam potentem, tam sapientem, sic plenum, qui tantas ac tales coelestes virtutes fecit. Et ne verbosi inveniamur, sicuti jam et denotare nos dignatus es: quod quidem atque utinam contingat, ut et nos possimus dicere, Nos stulti propter Christum; et, Tanquam purgamenta mundi hujus facti sumus (I Cor. IV, 10, 13), et si quid aliud tua Religio de nobis voluerit judicare. Scimus illum qui dixit: Quoniam propter te improperium sustinui tota die (Psal. LXVIII, 8). Ad quod exemplum nos provocans Paulus, dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Nam et Petrus ait: Christus passus est pro vobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Secundum divinitatis suae substantiam, non solum ab hominibus non videtur Filius, sed etiam nec a coelestibus virtutibus. Potest enim archangelus angelum videre, angelus animas nostras spirituales et videre et penetrare: hoc est utique, majorem inferiores et videre et penetrare. Et secundum Salvatoris sententiam, ut dicebat tunc ad illum qui se divitem jactabat, Stulte hac nocte expostulatur anima tua a te (Luc. XII, 20); est officium angeli, ut animam restituat ante conspectum Domini. Non tamen anima potest angelum videre, aut exhibere. Isto enim ordine ascende superius; et invenies quemadmodum est unus invisibilis Deus Pater, qui superiorem non habet a quo circuminspiciatur: qui quantus est, infinitus est; qui nec finiri verbis, nec mente concipi potest: de cujus magnitudine, non solum humana lingua, sed etiam et omnes coelestes virtutes pariter coadunatae dicunt ut valent, non tamen explicant ut est. Plenus est ab omni quod dicitur. Hunc enim solus Filius condigne honorat et laudat, quanto plus a suo genitore ante omnem excogitationem est consecutus. Nam quia et honorat et collaudat et glorificat suum genitorem, quamvis quatuor Evangelia testantur, attamen in compendium referens, eis quae carni soletis applicare postpositis, jam nunc proferam testimonia, ubi in coelis suum Patrem adorat. Dicit enim sic Paulus ad Hebraeos: Non enim in manufactis templis intravit Christus exemplarium veritatis; sed in ipso coelo modo apparet pesonae Dei pro nobis (Hebr. IX, 24)? Hoc utique post Christi regressum in coelis. Posteaquam enim de coelo locutus est, dicens, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Posteaquam Spiritus sanctus ait, Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ministerii quo vocavi eos (Id. XIII, 2): vocatus Paulus dicit, Non in manufactis templis intravit Jesus exemplarium veritatis, sed in ipso coelo modo apparet personae Dei pro nobis. Et quia suggessit Religio tua, ut ad hoc demus responsum, si Filius videat Patrem; legimus in Evangelio: Non quia vidit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46). Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater autem sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens, secundum antelatum testimonium, quod Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit (Id. I, 18). Videt enim Pater Filium ut Filium: Filius videt Patrem ut Patrem immensum. Humanam sapientiam invisibilem pronuntiat tua Religiositas: ut puto sufficit Isaiae dictum dicentis, Numquid modicum est vobis certamen praestare hominibus? Et quomodo Domino praestabitis certamen (Isai. VII, 13)? Certum est autem quia non est modicum hominibus certamen praestare, cum quando quamvis sit ille quisque sapiens, habeat sapientiorem qui eum videat. Deinde hujus enim sapientia non in opere ejus perspicitur? non in discipulis probatur? Non ergo invisibilis est humana sapientia, quae comprehendi potest, quae videtur, quae et reprehenditur. De caetero autem decet et ordinis est, dignis te uti comparationibus; quia de Deo loqueris, de illa immensitate; cui etsi comparatio detur, quantum fieri potest secundum excogitatum humanum, aut certe secundum auctoritatem divinarum Scripturarum, non per omnia comparatio ulla digna invenitur ad illum, qui est incomparabilis.

10. Ego Patrem solum secundum antelata testimonia, non cum altero et tertio dico quod unus est, sed quod solus unus est Deus. Si vero solus unus non est, pars est. Nec enim ex partibus compositum unum dico Deum: sed ille quod est, virtus est ingenita simplex: Filius ante omnia saecula et ipse virtus est genitus. De hac sane virtute Filii beatus Apostolus dicebat: Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu (I Cor. V, 4). Dico enim et profiteor quod nos sancta docent Evangelia. Et quia Spiritus sanctus et ipse sit virtus in sua proprietate: de quo Dominus testimonium perhibet, dicendo, Vos autem sedete (ad suos discipulos) in civitate Jerusalem, quoadusque induamini virtute ab alto (Luc. XXIV, 49).

11. Si ob hoc invisibilis Filius a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias, quando nec ipsae obtutibus humanis videri possint? Ego quidem testimonium protuli sine aliqua interpretatione verborum meorum, dicens: Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Si Scripturam recitavi, reprehendi non debui: sin vero perscrutaris sensum Scripturae, reddo rationem.

12. Ait enim Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum. Solum dicit potentem Patrem, non quia Filius non sit potens. Audi igitur testimonium de Filio, ipsum Spiritum sanctum clamantem et dicentem, Tollite portas, principes vestri ; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Et sequitur: Quis est iste rex gloriae? Et responsum intellige: Dominus fortis et potens (Psal. XXIII, 7, 8). Quomodo non potens, cujus potentiam omnis praedicat creatura?

13. Quomodo non sapiens, de quo Spiritus sanctus collaudans ejus sapientiam clamat et dicit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Nam cum omnia per Christum sint facta, sine dubio illum Spiritus sanctus laudans dicebat, Omnia in sapientia fecisti. Et cum ita habeatur, requirendum est ergo quomodo beatus Paulus dicit, Beatus et solus potens? Ut puto, ideo solum potentem dicit, quia solus est incomparabilis in sua potentia. De cujus incomparabilitate propheta admirans dicebat: Deus, quis similis erit tibi (Psal. LXXXII, 2)? Vis nosse quod solus est potens? Intuere Filium, admirans potentiam Filii. In ipso enim adverte, quia solus est potens, qui tam potentem genuit. Pater enim in illa immensa potentia potentem creatorem genuit. Filius in sua illa a Patre accepta potentia, ut ipse ait, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27), non creatorem creavit, sed creaturam constituit. Istam enim potentiam admirans Dei Patris, dicebat Paulus, Beatus et solus potens. Nam si et homo potens et verus, secundum quod de Job legimus, Erat homo ille verus et justus Dei cultor; adhuc et regionem illius describens dicit, quod esset potens et magnus inter omnes ex parte Orientis (Job I, 1, 3): quomodo ergo solus potens Pater? Sed solum dicit ob hoc, quia nullus ei comparatur, quia solus est tantae magnitudinis, tantae potestatis, tantae potentiae. Pari modo et sapientem solum Patrem praedicat beatus Paulus apostolus dicens sic, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27). Sed requirenda est ratio, quemadmodum solus sapiens: non quod Christus non sit sapiens. Jam protulisti Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24): dedimus et nos testimonia, quod omnia in sapientia condidit. Sed vere solus sapiens Pater. Credimus Scripturis, et veneramur ipsas Scripturas divinas: et neque apicem unum praeterire optamus, timentes periculum quod in ipsis divinis Scripturis est positum: Vae detrahentibus aut addentibus (Deut. IV, 2)! Vis scire quanta est sapientia Patris? Intuere Filium, et videbis sapientiam Patris. Et ea de causa ipse Christus dicebat, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9): hoc est, in me ejus videt sapientiam, ejus laudat virtutem; illum glorificat, qui me tantum ac talem genuit ante omnia saecula, unus unum, solus solum. Non quaerens materiam unde faceret, non in auxilio aliquem accipiens, sed ut novit ipse sua virtute et sapientia genuit Filium. Non, ut calumniam facientes dicitis, quoniam sicuti alia creatura ex nihilo facta est, ita et profitemur quod ex nihilo quasi unus de creaturis sit factus. Quod quidem audi auctoritatem synodicae lectionis, quia in Arimino patres nostri inter caetera et hoc dixerunt: Si quis ex nihilo Filium dicit, et non ex Deo Patre, anathema sit. Si vis, sane testimonia profero. Ait enim sic beatus apostolus Joannes: Qui diligit genitorem, diligit et eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1).

14. Miror namque, charissime. Cum enim et Spiritum sanctum de substantia Patris esse dicatis, si Filius ex substantia Dei Patris est, de substantia Patris et Spiritus sanctus, cur unus Filius est, et alius non est filius? Quid vobis deliquit, cum ex eadem sit substantia, cum aequalis sit Filio, ut dicis; quare enim non et ipse haeres omnium constitutus; quare non et ipse filius? quare non et ipse eo vocabulo vocatur quo et Christus, Primogenitus omnis creaturae (Coloss I, 15)? Aut si aequalis, jam non unus unigenitus, habens et alterum secum genitum, et praeterea ex eadem substantia Patris, unde et Filium dicitis esse. Quod quidem et doloris est audire. Non enim ad animae ingenuitatem comparatis illam tantam magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique nascitur caro, corporalis filius: non tamen anima de anima nascitur. Si ergo nostra anima incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum jura divina generat filium, sapientia consensum accommodans corpori ipsa integra manet: quanto magis omnipotens Deus? jam et paulo ante dixi, ad quem omnis comparatio humana sileat, tamen ut valemus dicere conamur, quanto magis Deus Pater incorruptibilis incorruptibiliter genuit Filium? Genuit autem: cautionem meam tene, utique habens testimonia sanctarum Scripturarum: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Genuit ut voluit, ut potens, nihil subtrahens, nulla invidia intercipiente potentem genuit. Dixi, religiosis non decet calumniam facere: ego Verbum Dei, Verbum Dei profiteor, non mortale, non corruptibile. Siquidem corpus quod suscepit pro salute nostra, clamat de illo Scriptura, Requiescet caro mea in spe; hoc est, resurrectionis spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 9). Si enim illud quod sanctum vocatum est Filius Dei, corruptionem non vidit, quia tertio utique die resurrexit a mortuis; quanto magis divinitas, quae suscepit corpus incorruptibilis manet? Cur dicis quod non intelligis? Si non tibi ad omnia responsum dedero, merito sine intellectu esse judicabor: si quominus tamen non est religionis injuriis appetere. Ego enim non solum Filii Dei sapientiam immortalem esse assero, sed etiam comprobabo quod et sanctorum Dei sapientia immortalis sit. Nam si et ipsi, hoc est, eorum corpora ad immortalitatem revocantur; quanto magis eorum viva illa sapientia, quae usque ad consummationem saeculi in omnibus credentibus floret, utique immortalis manet? Licet in prolixitate sermonis praetermiserim de immortalitate omnipotentis Dei, de eo quod dixit beatus apostolus Paulus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16): attamen replicabo textum; subsequar autem et interpretationem Deo favente et donante gratiam. Sic enim solus immortalitatem habere describitur, sicut et solus potens, sicuti et solus sapiens. Quis autem spiritualium hominum ignorat, quia anima humana immortalis est? Praeterea cum Salvatoris sit sententia, dicentis, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28), ut immortalem. Cum ergo anima sit immortalis, multo magis omnes coelestes virtutes immortales esse conspicimus. Nam cum dicat Salvator, Qui verbum meum custodit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII, 51). Et si qui verbum Christi custodit, mortem non videbit in aeternum; quanto magis ille secundum divinitatis suae potentiam immortalis est, cujus tantam vim habet verbum? In eo autem quod dicit, Qui solus habet immortalitatem; jam reddidimus rationem. Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Habent et omnes virtutes coelestes immortalitatem, sed accipientes per Filium, quia omnia per illum sunt. Pater autem vere solus habet immortalitatem, qui ipsam immortalitatem aliunde non est consecutus, qui genitorem non habet, qui originem non habet. Filius autem, ut ipse prosecutus es, quod ex Patre sit genitus. Saepius aequalem Filium asseris Patri: cum ipse unigenitus Deus semper et in omnibus auctorem suum praedicet Patrem, a quo, ut paulo ante dixi, et vitam se consecutum hoc modo professus est, dicens, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. V, 26). Intuere igitur, quoniam et immortalitatem et incorruptibilitatem et inaccessibilitatem utique a Patre cum vita accepit. Pater autem habet in se vitam, non ab aliquo accipiens: et ideo vere beatus et solus potens. Quis semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7)? Pater aut Filius? Quis cui per obedientiam festinavit placere, quam qui dicebat: Ego quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII, 29)? Quis est iste qui ad monumentum Lazari veniens dicebat: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me; et ego sciebam quia semper me audis, sed propter eos qui circumstant, dixi, ut credant quia tu me misisti (Id. XI, 41, 42)? Quis utique iste est, qui cum caeci nati oculos figuraret, dicentibus discipulis, Quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? respondit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei in illo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Id. IX, 2-4)? Iste est utique Filius charissimus Patri, qui et accipiens panes, non prius fregit, sed prius in coelum respexit, et gratias egit suo genitori, et sic fregit et distribuit. Sic utique et in ipsa passione, imo magis proximus passioni, ut refert evangelista (Matth. XXVI, 26): Etenim Dominus Jesus in ea nocte qua tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit (I Cor. XI, 23, 24). Hic est Filius, ut jam non obtundam eloquentia sermonis vel copia testimoniorum proferens plurima, sed per compendium finiam, qui usque ad passeris mortem sine permissione Patris nihil fieri, hoc modo praedicavit, dicens: Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet in terram sine voluntate Patris (Matth. X, 29)? Hic sane et de sua potestate, quam accepit a Patre, dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim praeceptum accepi a Patre meo (Joan. X, 18). Si ita referunt Evangelia, teneatur quod legimus: si quominus aliud aliquid forte, aut ut obliviosus minus dixi, reprehendar. Nec enim talis sum, ut emendationem non accipiam. Praeterea cum episcopum praecipiat beatus apostolus Paulus docibilem esse (I Tim. III, 2); ille est autem docibilis, qui quotidie et discit et proficit docendo meliora: non respuimus, si quid melius dictum fuerit; ad omnia sumus parati, quamvis injuriis afficiamur. Verumtamen ut non obstrepatur veritati, non nostram querimur injuriam, sed Dei gloriam praedicamus.

15. Certum est quod ait Apostolus, Qui cum in forma Dei esset. Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus; sed quia exinanivit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8), totis viribus praedicamus. Nos dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo unigenitus est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae naturam, hoc est natus Filius. Cui forte si ipse fratrem applicas, quia Spiritum sanctum parem atque aequalem asseris Filio; aeque et de substantia Patris eum esse profiteris: si ita est, ergo jam non est unigenitus Filius, cum et aliter sit ex eadem substantia. Nos in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus : credimus quod ait Christus, Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Filius natus est, ut diximus: nos et verum Filium profitemur, et similem Patri non denegamus: praeterea de divinis Scripturis instructi. Nam quia diversas accusamur dicere naturas, hoc scito, quod nos dicimus, quod Pater spiritus spiritum genuit ante omnia saecula, Deus Deum genuit: et caetera quae jam superius dicta sunt. Verus innatus Pater verum genuit Filium. Sed cum dicit Dominus in Evangelio, Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Id. XVII, 3); sic solum verum dicit Patrem, quomodo et solum bonum, et solum potentem, quomodo et solum sapientem. Ut puto nec ipse diabolus ausus est dicere quod Pater non perfectum genuit ante omnia Filium. Non enim proficientem genuit. Homo enim, cujus et accepisti comparationem, si poterat perfectum mox generare filium, non parvulum generaret, qui coagmentatis annis tandem aliquando compleat sui genitoris voluntatem. Pater autem qui vere beatus est et solus potens, talem genuit Filium qualis et nunc est, qualis et permanet sine fine, non proficientem, sed perfectum: quique et perfectionem a suo genitore accepit, a quo et vitam consecutus est. Salvatoris est sententia, In ore duorum aut trium testium constabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Protulisti apostolicum testimonium, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est: quod tuo arbitrio interpretatus es; aeque et nos, ut sensimus, respondimus. In auditorum sane erit arbitrio, quid eligant alterum de duobus: aut certe secundum sequentiam lectionis Filium obedientem Patri approbent, qui se exinanivit, formam accipiens servi; cui et Pater donavit, ut diximus, nomen quod est super omne nomen: an tuam quisque intelligat interpretationem.

16. Ascendo ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17), Dominum propter formam servi dixisse, quam suscepit, asseris, ut puto, ut dicis: si ipse humilians se in corpore dum esset humano, quamvis devicta morte triumphato diabolo post resurrectionem suam, isto utitur sermone, dicens, Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum: ubi jam humilitas carnis necessaria non erat, ut dicis, propter Judaeos: sed integra regula fidei tradebatur. Sicuti et in alio loco post resurrectionem suam, assumptis discipulis suis in montem Oliveti, dicebat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 18-20). Et si Filius humilitatis gratia et non veritatis hoc dixit, cur ausus fuit Apostolus eadem repetere et dicere, Ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae (Ephes. I, 17)? Aut certe, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula (II Cor. XI, 31)? Necnon, Ut unanimes in uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Rom. XV, 6)? adhuc autem aggregat et dicit, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi (II Cor. I, 3)? Cur sane et ante incarnationem Christi etiam Spiritus sanctus ad Filium dicebat. Propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8)? Quam unctionem, quamvis argumentari volueris, probare non poteris in corpore factam: siquidem baptizatum legimus (Matth. III, 16), unctum autem non legimus in corpore. Sed ex ipsa lectione, cum dicat, Propterea oleo laetitiae unxit te prae consortibus tuis, Deus, Deus tuus: utique ostenditur quoniam laetitiae oleum pro vocabulo olei illam laetitiam designat, de qua dicebat per Salomonem, Ego eram ad quem adgaudebat quotidie; laetabar autem ante faciem ejus in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto, et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 30, 31). In eo autem quod dicit, Ego eram ad quem adgaudebat quotidie: utique legitur in libro Geneseos, quoniam ad omnia opera Filii Pater, sicut legimus, Et vidit Deus, et ecce omnia bona valde (Gen. I, 31); laudans Filii sui opus, gaudebat et laetabatur in Filio; aeque et Filius perfecta voluntate Patris laetabatur in conspectu sui genitoris. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum (II Tim. III, 16). Ob quam rem non transibit iota unum vel unus apex (Matth. V, 18). Dominus dixit, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Id. XXIV, 35).

17. Constat quod in principio erat Filius, et apud Patrem erat, et Deus erat: et hic erat in principio apud Deum, ut primogenitus omnis creaturae: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 1-3): quod in Spiritus sancti persona suscipi non potest. Nec enim talia invenies referri ex divinis Scripturis, ut eum aequalem asseras Filio. Siquidem et Filius in principio erat: Pater vero ante principium et sine principio est, ut ingenitus et innatus. Erat autem in principio ut primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 15). Ante omnem creaturam erat, antequam quidquid esset, et apud Deum erat, et Deus erat, et hic erat in principio apud Deum.

18. Quid, si audieris Patrem dicentem, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3)? Ex ventre matris, quod nec Judaei diffidunt, natum profiteris secundum carnem. Et cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos instruit testimonium? Si propter corpus in quo exinanivit semetipsum, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut ait Apostolus (II Cor. VIII, 9), debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, ei debitam venerationem et debitum obsequium, ut charissimus Filius necesse est ut semper offerat suo genitori. Optime prosecutus es dicens, quoniam et parentibus propter formam servi esset subjectus (Luc. II, 51). Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum sunt facta; nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si parentibus subditus, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat; quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem genuit, secundum quod ait apostolus Paulus, Cum omnia fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 28)? Hoc vis ut et a nobis dicatur, quod corpori, imo magis dispensationi, quam pro nostra salute suscepit, omnia subjecta profiteamur: revera et corpus Patri subjectum, non Filium ipsum unigenitum Deum. Nos enim scimus et credimus quod Pater judicat neminem, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant et Patrem (Joan. V, 22, 23). Hoc enim profitemur, quia et in resurrectione, cum omnia fuerint Filio subjecta, cum omnes eum honorant, et venerantur, et adorant, nec tunc sane Filius extollit se: sed etiam cum omnibus sibi subjectis subditus Patri hoc modo invenitur, ut dicat, Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 34).

19. Jam dictum est quod et ipse pro tuo arbitrio secundum sensum tuum visus es alienare. Stat tamen apostolicum dictum, quia sicut oportet, orare nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et quia argumento visus es obstrepere dicens, Ergo tam miserabilis est Spiritus sanctus, ut gemat? Nos enim non miserabilem Spiritum sanctum dicimus, siquidem ex ipsa lectione gloria Spiritus sancti ostenditur, quia non pro se gemit: sed audi lectionem, quia pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27). Siquidem nec Filius pro se, sed pro nobis utique postulat et interpellat, sicut jam protuli in praecedenti. Qui in modico fidelis est, et in majus fidelis invenitur (Luc. XVI, 10).

20. Nec enim aliter asseri potest quod Pater et Filius unum sint, nisi hoc sane modo quo tu ipse et nos probare possumus his ipsis exemplis quibus usus es. Nam si, ut dicis, et Apostolus confirmat, Qui adjungit se Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); est utique unus spiritus in consensu implens voluntatem Dei, secundum Salvatoris magisterium: qui etiam hoc modo nos orare docuit, ut inter caetera precum nostrarum et hoc dicamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Terra utique nos sumus. Sicut ergo in coelestibus Dei fit voluntas, ut et in nobis hoc modo compleatur qui hoc oramus, et hoc factis adimpleamus; ut unus spiritus efficiamur cum Deo, quando hoc volumus quod Deus vult. Nam et ipse Filius passioni proximus, hoc ad suum genitorem utique clamabat dicens: Abba, Pater, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Marc. XIV, 36). Dicendo autem, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; ostendit vere suam voluntatem subjectam suo genitori, propter cujus voluntatem faciendam de coelo descendit, ut ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38). Consonans ergo et conveniens est Filii voluntas ad voluntatem Patris. In quantum major est Filius ut Deus ab omni creatura, in tantum magis consonans voluntati Patris invenitur, et magis adhaeret suo genitori. Dico enim, adhaeret suo genitori ut charissimus filius, in amore, et dilectione, et unanimitate, et consensu, et convenientia. Omnia quae proferuntur a sanctis Scripturis, plena veneratione suscipere debemus. Nec enim in nostrum magisterium devenit divina Scriptura, ut a nobis emendationem accipiat. Atque utinam et digni inveniamur Scripturarum discipuli approbari!

21. Suscipio quae protulisti, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Nec enim Deus inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit atque purgaverit. Denique et ad Mariam illam beatam virginem dicebatur, Spiritus sanctus superveniet in te: utique ad sanctificandum et ad purgandum. Deinde sequitur, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Altissimi autem virtus quod Christus sit, jam et ipse protulisti. Veritas non ex argumento colligitur, sed certis testimoniis comprobatur. Ob quam causam testimonia proferre debetis, quia Spiritus sanctus Deus est, quia Dominus est, quia Rex est, quia Creator est, quia factor est, quia consedet Patri et Filio, quia adoratur, si non a coelestibus, vel certe a terrestribus, ut dicam, forte enim ostensurus es, quia vel ab infernis adoratur. Haec enim dicimus, non derogantes Spiritui sancto. Est enim Spiritus sanctus, ut jam superius prosecuti sumus, sine quo nemo potest dicere, Dominum Jesum (I Cor. XII, 3). Iste est Spiritus sanctus in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Iste est Spiritus sanctus tantus ac talis, in quem etiam et Angeli prospicere concupiscunt (I Petr. I, 12). Talis est, tam potens, ut ubique in omni creatura, sive in oriente, sive in occidente, quam etiam in septentrione et meridiano, quisquis eum adorat, non possit dicere, Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Talis est hujus natura, qui ubique praesens sit omnibus invocantibus Deum in veritate (Psal. CXLIV, 18). Tantus ac talis est, ut ubi quisque fuerit baptizatus, in eodem momento, etsi in oriente baptizetur, etsi in occidente, et ubi et ubi, adsit Spiritus sanctus. Intuere quanta est potentia Spiritus sancti. Si enim quis derogat Spiritui sancto, derogat utique unigenito Deo, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3): sicut et qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit (Id. V, 23).

22. Dicis quod non dixerit Salvator noster Christus, Ut ipsi et nos unum; sed, Ut ipsi sint unum in natura sua et substantia sua, concordi aequalitate quodam modo uniti atque conflati: et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unum propter individuam eamdemque naturam. Recito lectionem, quam legentes possunt probare quid Christus dixerit. Sic enim ait in Evangelio, Patrem suum orans pro discipulis: Pater, fac illos unum, sicut et nos unum sumus: sicut ego in te et tu in me, ut et illi in nobis unum sint; ut cognoscat hic mundus quoniam tu me misisti, et dilexisti illos sicut me dilexisti (Joan. XVII, 21-23). Quod lego, credo: dilectionis fecit mentionem, et non substantiae. Certum est autem ipsum Salvatorem dixisse, Qui audit mandata mea, et custodit ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum; et veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Id. XIV, 21, 23). Si enim tanta illa sublimitas atque majestas Patris, necnon etiam Filii, intra unam aediculam mentis nostrae recipitur; quanto magis utique Filius certum est et sine dubio quod erit in Patre? Ita tamen ut Filius, ut alius a Patre: qui quidem, ut ipse exposuisti, unum sunt, Pater et Filius; non tamen unus: unum ad concordiam pertinet, unus ad numerum singularitatis. Nam et Pauli beati testimonium protulisti, quod libenti animo suscepimus: siquidem firmum genus est veritatis, quod ab ipsis etiam contradicentibus promitur. Recitasti enim Paulum dixisse, Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem suam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 6-8). Adverte igitur, quia licet unum sint concordia, attamen unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Intuere ergo et illud quod Dominus ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): quod certa fide a nobis creditur et suscipitur. Qui dicit, Ego; Filius est: qui dicit, et Pater; alterum Patrem ostendit. Unum ait; non, unus. Saepius dictum est quia unum ad concordiam pertinet. Quomodo non unum Pater et Filius, cum quando clamat Filius, Ego quae placita sunt Patri facio semper (Id. VIII, 29)? Tunc demum non esset unum cum Patre, si contraria Patri faceret aliquando. Sic autem et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio, in eo quod in omnibus ad voluntatem Dei Patris respicientes, ad imitationem Filii subditi uni Deo Patri et ipsi inveniuntur. Et non tantum pro Apostolis legimus Salvatorem orasse, ut unum sint, sed etiam pro credituris per verbum illorum, dicens: Non solum pro his rogo; sed et pro credituris per verbum illorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et illi in nobis unum sint; ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti, et dilexisti illos sicut me dilexisti. Dilectionis fecit, ut diximus, mentionem, et non divinitatis. Quis autem ignorat quod Paulus, Paulus est; et Apollo, Apollo est: cum quando dicat ipse Paulus, Plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10)? Nam qui plus laborat, plus consequitur. Verumtamen unum sunt, in consensu, in convenientia, in dilectione; quando id faciunt quod Deus vult.

23. Dicis quod unus est Deus. Astrue, si Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, an solus Pater unus Deus dicendus est, cujus Filius Christus noster est Deus. Judaico more hortaris nos profiteri unum Deum? An de subjectione Filii potius, secundum quod habet fides christiana, ostenditur unus esse Deus, cujus filius noster est Deus, ut diximus? Nam quia Pater et Filius non est unus, vel Paulo crede dicenti, quod per singulas fere Epistolas pronuntiat, dicens: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; II Cor. I, 2; Galat. I, 3, et Ephes. I, 2). Adhuc autem: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6). Iste est qui a nobis Christianis unus Deus praedicatur, quem Filius unum pronuntiat bonum, dicens: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Non quod Christus non sit bonus: ipse enim ait, Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Non quod Spiritus sanctus non sit bonus: audi prophetam clamantem, Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Audi autem adhuc Salvatoris testimonium dicentis, Bonus homo de thesauro cordis sui profert bona (Luc. VI, 45). Necnon etiam et omnis creatura Dei bona valde. Si creatura bona, si homo bonus, si Spiritus sanctus bonus, si Christus bonus, quemadmodum unus bonus requirendum est. Quia utique sic ait Salvator, Nemo bonus, nisi unus Deus: eo quod ipse est fons bonitatis, qui quod est bonus, a nemine accepit. Nam et Christus quod est bonus, a suo genitore est ut sit bonus; et omnis creatura Dei bona, per Christum accepit ut esset bona. Sed sive Filius, sive qui per illum sunt facti, de illo uno fonte bonitatis unusquisque secundum mensuram fidei suae assumpserunt ut essent boni. Pater autem unus, quod est bonus, a nemine accepit. Et ideo ait Christus, Nemo est bonus, nisi unus. Sic ergo unus est Deus, quia unus est incomparabilis, quia unus est immensus, ut jam sumus prosecuti.

24. Non denegamus quod Filius diligat Patrem, cum quando et scriptum legimus: Ut sciat hic mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio (Joan. XIV, 31). Constat Filium et diligi et diligere, et mandatum Patris, ut ipse asserit, implere. Et ideo unum sunt, secundum quod ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nam in eo quod dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); certa fide credendum est quia qui videt Filium, per Filium videt et intelligit Patrem.

25. Propter formam servi, majorem Patrem professus es: quod mihi nimium stultum esse videtur. Scimus enim, quod et ipse protulisti, in forma servi etiam eum Angelis minorem factum. Nec enim satis in gloriam Dei profusus es, qui ad formam servi majorem Patrem profiteris. Ad formam servi et Angeli majores sunt. Nec enim ad hoc venit Christus, ut nos instrueret quod ad formam servi major est Pater: sed ideo Veritas ad nos venit, ut utique doceret nos, atque instrueret, quod Pater Filio major est, et hoc Filio qui magnus est Deus. Nos enim sic glorificamus Patrem, ut magno Deo majorem illum profiteamur, ut alto sublimiorem annuntiemus. An vero iste est debitus honor Dei, ut forma servili major sit Pater, tu videris.

26. Dicis quod se divinitas patribus ostendit: et paulo ante prosecutus es, quod utique divinitas sit invisibilis. Ostendit se sane, non Pater, qui invisibilis est: ne si dicamus Patrem visum fuisse, Apostolum reddamus mendacem, qui ait, Quem vidit hominum nemo, neque videre potest (I Tim. VI, 16). Et non solum invenimur Novo resistere Testamento, verum etiam et Veteri pari modo contrarii invenimur. Denique sic ait Moyses: Non potest quisque Deum videre et vivere (Exod. XXXIII, 20). Ipse sane Moyses descripsit in libro Geneseos, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Nam si testimonia quaeris, utique habes positum Patrem ad Filium dicentem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sequitur: Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27). Quis utique Deus, nisi Filius? Hoc utique et tu in tuis tractatibus exposuisti. Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, qui et dicebat, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium secundum se (Id. II, 18): iste Filius Adae est visus, secundum quod legimus Adam dicentem, Vocem tuam audivi ambulantis in paradiso, et abscondi me, quia nudus eram. Habes utique quod Deus dixit ei, Et quis tibi indicavit quia nudus eras, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, ex eo manducasti (Id. III, 10, 11)? Hic Deus et Abrahae visus est (Id. XVIII, 1): et quia Filius visus est Abrahae, si vis credere, utique ipse unigenitus Deus in sancto affirmavit Evangelio, dicens sic: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Hic etiam Filius a Jacob visus est, qui in figura qua erat venturus, id est, hominis, ante praemeditatus colluctasse cum Jacob invenitur. Unde et Jacob dicebat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et loci ipsius vocabulum nuncupatum est, Visio Dei. Hoc ipsum affirmans utique Deus, qui in praemeditatione colluctabatur cum Jacob, quod in passione Christi impletum videmus. Ait enim ad ipsum Jacob, Jam non vocabitur nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 23-30), hoc est, Homo videns Deum. Hunc et in Novo Testamento visum probamus. De hoc Apostoli dicebant: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Caeterum si, ut ipse conaris, Pater visus esse asseratur, mendaces sunt apud vos omnes Scripturae. Nam denique invisibilem Patrem Paulus praedicat (I Tim. VI, 16), et Dominus in Evangelio affirmat (Joan. I, 18). Saepius nos accusas, quod audenter atque praesumenter ea quae non sunt dicenda a nobis dicantur, quod quidem in arbitrio erit legentium probare. Nec enim sic loquimur, ut alicujus laudem consequamur ; sed studio colligendae fraternitatis, quae nobiscum est : aut ob quam forte et ipse provocare nos dignatus es, ut responsum demus, ut in nobis illi denotati sic tuae consentiant, ut dixerim, professioni, necesse fuit me propter timorem Dei dare tibi responsum. Siquidem non tantum verbis me nudare conatus es a discipulatu eorum; verum etiam et tractatum tuum dedisti, ad quod necesse est me respondere ea quae de invisibilitate omnipotentis Dei prosecutus sum. Etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis verbis affirmasti, quod Spiritus sanctus in specie columbae sit visus, necnon in specie ignis (Matth. III, 16, et Act. II, 3): Filius sane, in forma hominis: Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur: de quo scriptum est, Ego sum qui sum, et non sum mutatus (Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Filius sane in forma Dei constitutus jam, ut ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus aeque sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater. Scito ergo, quia unus est invisibilis, unus etiam incapabilis atque immensus. Oro et opto discipulus esse divinarum Scripturarum: nam et superius credo retinere Religionem tuam, quod sic dedi responsum, quia si protuleris quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unam habeant virtutem, unam substantiam, unam deitatem, unam majestatem, unam gloriam; si affirmaveris de divinis Scripturis, si alicubi scriptam lectionem protuleris, nos divinarum Scripturarum optamus inveniri discipuli.

Maximinus episcopus subscripsi.