CAPUT 16

Et post collationem praesentium Augustinus ista dictavit: Auxilio principum munitum me loqui dixisti, non secundum timorem Dei: sed hominibus, quibus donat Deus intellectum, satis apparet quis loquatur secundum timorem Dei; utrum qui obedienter audit Dominum dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4); quod nos et obtemperanter audimus, et fideliter praedicamus: an ille qui hoc sic audire non vult, ut duos dominos duos deos esse contendat; atque ita introducendo duos deos et duos dominos, ostendat se non timere unum Dominum Deum dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Scis autem sermonem tuum prolixissimum occupasse nobis tempora quibus respondere possemus, et tantum diei remansisse, quantum omnino non sufficeret, ut ea quae dixisti, saltem nobis relegerentur. Noveris tamen omnia quae protulisti, ut probares Deum esse Filium Dei, et magnum Deum, et natum esse ex Patre, et alium esse ipsum et alium esse Patrem, quoniam non est Pater ipse qui Filius, ad ingentes moras pertinuisse, quibus necessarium tempus absumeres: quasi nobis abs te probandum esset, quod et nos esse verum fatemur. Non enim dicimus ipsum esse Patrem qui est Filius, aut ipsum esse Patrem vel Filium qui est in ipsa Trinitate Spiritus sanctus. Prorsus alius est ille, alius ille, et alius ille: sed simul omnes unus est Dominus Deus. Si enim dixerimus duos esse dominos deos; unum magnum, alterum majorem; unum bonum, alterum meliorem; unum sapientem, alterum sapientiorem; unum clementem, alterum clementiorem; unum potentem, alterum potentiorem; unum invisibilem, alterum invisibiliorem; unum verum, alterum veriorem; et si quid aliud isto modo te sentire monstrasti, ut duos dominos deos nos habere suaderes: si hoc ergo dixerimus, arguet nos ipse Deus, dicens, quod jam commemoravi, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Tanquam dicat nobis: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Utquid vobis facitis duos dominos deos? quare me clamantem, Audi, Israel, non vultis audire, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; sed contra me clamatis, Domini dii nostri domini duo sunt? Numquid hoc faceretis, si Israel esse velletis? Cum hoc ergo nomen interpretetur, Homo videns Deum; rogo te, da veniam, si tu non vis, ego volo esse Israel. Volo quippe in eorum consortio computari, quibus donatur videre Deum. Et gratias illi agimus, quia facit nos videre nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, sicut Apostolus dicit (I Cor. XIII, 12). Videmus itaque donante ipso, etsi adhuc per speculum in aenigmate, tamen videmus, quomodo inter se non sint duo ista contraria, ut et alius Pater sit, alius Filius, alius Spiritus sanctus, et tamen hi tres simul unus sit Dominus Deus. Egi, sicut potui, ut hoc etiam tu videres: sed resistere maluisti, quia Israel esse noluisti. Sed si hoc videre adhuc forsitan non potes, crede et videbis. Intelligendo enim videntur ista non oculis carnis intuendo. Et scis utique dixisse prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Cum ergo audis, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; noli duos dominos deos facere, Patrem et Filium. Et cum audis, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti quem habetis a Deo; et eodem loco : Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15): cum ergo haec audis, noli negare Deum esse Spiritum sanctum, ne templum creaturae facias membra Creatoris. Prius crede istos tres, et in suis singulis personis tres esse, et tamen simul non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum esse: et dabit credenti et oranti ipse Dominus intellectum, ut id quod credis, etiam videre, id est, intelligere merearis. Nam considera diligenter omnia, quae prolixa disputatione dixisti, et videbis ex hoc errore descendere, quo facitis duos dominos deos, contra clarissimam vocem Domini Dei dicentis, Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et negatis Deum Spiritum sanctum, cujus sanctum negare non potestis templum. Haec interim post Collationem nostram, qua praesentes alternatim locuti sumus, te admonuisse suffecerit: si autem Dominus voluerit, quoniam longum est, et tu remeare festinas, prosecutiones nostras ante oculos eorum qui legere voluerint, quanta potero perspicuitate constituam, et te veris quidem testimoniis divinis, falsa tamen vestra dogmata probare voluisse, velis nolis, ostendam.

Et alia manu: Augustinus episcopus subscripsi.

Item alia manu, Maximinus: Cum explicueris hunc libellum, et ad me transmiseris, si non ad omnia responsum dedero, tunc ero culpabilis.

Explicuere Gesta. Contuli. ÿ