|
Cum Augustinus et Maximinus Hippone-regio unum in locum
convenissent, praesentibus multis, tam clericis quam laicis,
MAXIMINUS dixit: Ego non ob istam causam in hanc civitatem
adveni, ut altercationem proponam cum Religione tua, sed missus a
comite Segisvulto contemplatione pacis adveni. Revera enim Eraclio
presbytero amicali pactione mecum tractanti, responsum dedi ut valui,
ita tamen ab ipso provocatus; quique in tantum exarsit, ut etiam
adventum tuum contra me provocaret. Et quia dignata est Religio tua
sibi facere injuriam, si interrogas, in quibus valeo responsum dabo.
Si aliquid rationabile dixeris, necesse est ut sequar. Si quid enim
de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus,
necesse est ut audiamus: eae vero voces quae extra Scripturam sunt,
nullo casu a nobis suscipiuntur: praeterea cum ipse Dominus moneat nos
et dicat, Sine causa colunt me, docentes mandata et praecepta hominum
(Matth. XV, 9).
|
|