CAPUT 2

AUGUSTINUS dixit: Si ad ista omnia respondere voluero, id etiam ego agere videbor, ne veniatur ad causam. Proinde ut cito agamus quod instat, dic mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto.

MAX. respondit: Si fidem meam postulas, ego illam teneo fidem quae Arimini a trecentis et triginta episcopis, non solum exposita, sed etiam subscriptionibus firmata est.