|
AUG. dixit: Propterea dixi te respondere noluisse, quia dum
ego quaererem ut diceres mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu
sancto, quod et nunc posco, tu mihi non dixisti fidem tuam, sed
nominasti Ariminense concilium. Fidem tuam volo nosse, quid credas,
quid sentias de Patre et Filio et Spiritu sancto. Si dignaris, ore
tuo audiam. Noli me mittere ad ea scripta, quae modo aut prae manu
non sunt, aut eorum auctoritate non teneor. Dic quid credas de Patre
et Filio et Spiritu sancto.
MAX. respondit: Non ad excusandum me Ariminensis concilii
decretum interesse volui, sed ut ostendam auctoritatem Patrum, qui
secundum divinas Scripturas fidem nobis tradiderunt illam quam a
divinis Scripturis didicerunt. Sin vero placet; quia corde creditur
ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10):
instructi etenim sumus et parati ad respondendum omni exposcenti de
nobis rationem de fide et spe quae in nobis est (I Petr. III,
15): et praeterea cum Dominus ipse Jesus dicat, Qui me confessus
fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est
in coelis; et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum
coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32, 33): istud
periculum timens, quamvis leges imperiales non ignoro, tamen praecepto
Salvatoris edoctus, qui monuit nos et dixit, Nolite timere eos qui
occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Ibid., 28);
respondeo evidenter: Credo quod unus est Deus Pater, qui a nullo
vitam accepit; et quia unus est Filius, qui quod est et quod vivit,
a Patre accepit ut esset; et quia unus est Spiritus sanctus
paracletus, qui est illuminator et sanctificator animarum nostrarum.
Et hoc de divinis Scripturis assero. Si jubes, prosequor
testimonia: si in aliquo reprehenderit Religio tua, dabo responsum in
his in quibus reprehendi videor.
|
|