|
AUG. dixit: Movet me, quod ita posuisti proprie
illuminatorem nostrum Spiritum sanctum; quasi Christus non sit
illuminator noster. Hinc primo abs te volo audire quid sentias.
MAX. respondit: Nos enim unum auctorem Deum Patrem cognoscimus,
a quo illuminatio omnis per gradus descendit. Nam denique et apostolus
Paulus profert de se testimonium in Actibus Apostolorum, dicens.
Sic enim mandavit nobis Deus; et inter caetera, Posui te in lumen
gentium (Act. XIII, 47). Si Apostolus in lumine gentium
positus est ut doctor, quanto magis Spiritus sanctus, qui illuminator
est Apostoli; in quo et Apostolus locutus est, secundum ipsius
Apostoli dicta, quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in
Spiritu sancto (I Cor. XII, 3)? Utique illuminator est
Spiritus sanctus, qui illuminavit Apostolum. Sed Spiritus sanctus
a Christo accepit, secundum ipsius Christi testimonium, sicut ait in
Evangelio Christus: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis
portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos
in omnem veritatem. Non enim loquetura se, sed quaecumque audierit
loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia
de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12 14).
Ergo Spiritus sanctus accepit a Christo, secundum testimonium
Christi. Sine dubio autem Christus ipse confitetur quod, Doctrina
mea non est mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. VII,
16); et, Quod vidi et audivi apud Patrem meum, loquor (Id.
VIII, 38). Sive ergo Christus docens nos illuminat, Pater
illuminat qui eum destinavit; sive Spiritus sanctus illuminat,
illuminatio ad auctorem recurrit, qui est fons bonitatis: a quo
consecutus, sive beatus Apostolus, sive etiam omnes sancti,
illuminant quidem credentes, sed haec illuminatio ad unum auctorem
recurrit. Et ea de causa dicebat propheta: Dominus illuminatio mea,
et salus mea; quem timebo (Psal. XXVI, 1)?
|
|