CAPUT 6

AUG. dixit: Ego non nego illuminare Spiritum sanctum; sed utrum et Christus illuminet per se ipsum, et Pater illuminet per se ipsum, an non illuminent isti nisi per Spiritum sanctum: hoc requisivi breviter, hoc requiro.

MAX. respondit: Credo non latere Religionem tuam, beatum dixisse apostolum Paulum, Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. III, 4-6). Secundum hanc regulam dico Spiritum sanctum et profiteor illuminatorem per Filium: ut ante dictum est, Quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Jam dedi responsum: quoniam sive Paulus illuminat, ad auctorem Deum Patrem recurrit haec illuminatio; sive Spiritus sanctus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio: sive Christus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio. Et hoc magisterio Christi edoctus, prosequor, sicut ait ipse Christus: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere illud de manu Patris mei. Et iterum sic ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27-30). Ergo ad defendendas oves, ad illuminandas, Pater et Filius unum sunt, concordes atque unanimes secundum hanc rationem quam audisti, Quoniam nemo potest rapere de manu mea oves quas mihi dedit Pater: simili modo nec de manu Patris.