CAPUT 7

AUG. dixit: Res loqueris necessarias quidem, sed non ad causam. Ad interrogationem meam non respondisti, et tamen multa dixisti. Si velis, relicta quaestione quae inter nos vertitur, reddere totum Evangelium, qui dies sufficiunt, quantum temporis spatium necessarium est? Breviter mihi dic, quoniam interrogavi te, utrum illuminet per se ipsum Christus, an non illuminet nisi per Spiritum sanctum. Non solum ad hoc, respondere noluisti, sed si me non fallit quod audivi, magis Spiritum sanctum per Christum illuminare dixisti.

MAX. respondit: Non decet in religione, praeterea cum de Deo loquamur, calumniam inferre. Ego et responsum dedi, et si non sufficiunt quae diximus, addimus testimonia, quia per Jesum Christum Spiritur sanctus effusus est in omnes credentes. Sic enim legimus beatum Petrum dixisse: Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Dextera itaque Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod nunc vos et videtis et auditis (Act. II, 32, 33). Dixi enim quod omnia quaecumque suggerit nobis Spiritus sanctus, a Christo consecutus sit. Recurre ad testimonia ante lata, et invenies ita.