CAPUT 8

AUG. dixit: Cum vis conari probare quod ipse non nego, in rebus superfluis necessarium tempus absumis. Ego non nego per Christum diffusum fuisse super credentes Spiritum sanctum. Sine causa hoc per tantas moras testimoniis probare voluisti, quod ipse confiteor. Ego hoc dixi, hoc quaesivi, hoc iterum dico: utrum Christus per Spiritum sanctum illuminet, an Spiritus sanctus per Christum illuminet; quia dixisti superius per Christum illuminare Spiritum sanctum. Si autem non recolis, recitentur verba tua in Gestis, ut appareat ea nos jussisse recitari, et probabo te dixisse quod quaero.

MAX. respondit: Probatio erat necessaria, si non ipse temetipsum placasses. Jam enim prosecutus es in testimoniis quae protuli, vel in ratione quam dedi, quod et ipse sic habeas. Cum finita sit ergo ista quaestio, propone aliam ad quam tibi respondeam. Nam professus es jam in quaestione ista satisfactum tibi fuisse.