|
Academicos ego ne inter jocandum quidem unquam lacessere auderem -
quando enim me tantorum virorum non moveret auctoritas, nisi eos
putarem longe in alia, quam vulgo creditum est, fuisse sententia?
Quare potius eos imitatus sum quantum valui, quam expugnavi, quod
omnino non valeo. Videtur enim mihi satis congruisse temporibus, ut
si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa
dumeta potius in pastionem paucissimorum hominum duceretur, quam per
aperta manans, irruentibus passim pecoribus nullo modo posset liquidum
purumque servari . . . . . Hoc autem saeculo cum jam nullos
videamus philosophos, nisi forte amiculo corporis, quos quidem haud
censuerim dignos tam venerabili nomine; reducendi mihi videntur
homines, si quos Academicorum per verborum ingenium a rerum
comprehensione deterruit sententia, in spem reperiendae veritatis: ne
id quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit,
jam incipiat inserendae scientiae impedimento esse . . . . . . .
Equidem quoquo modo se habeant illae litterae, non tam me delectat,
quod, ut scribis, Academicos vicerim (scribis enim hoc amantius
forte quam verius); quam quod mihi abruperim odiosissimum
retinaculum, quo ab philosophiae ubere desperatione veri, quod est
animi pabulum, refrenabar.
|
|