|
22. Jam res divinae cum, omnibus concedentibus, meliores
augustioresque multo quam humanae sint; quo pacto ille eas assequi
poterat, qui quid esset ipse, nesciebat? Nisi forte existimas
sidera, quae quotidie contemplamur, magnum quiddam esse in
comparatione verissimi et secretissimi Dei, quem raro fortasse
intellectus, sensus autem nullus attingit: haec autem praesto sunt
oculis nostris. Nec ista igitur sunt illa divina, qualia se sola
scire sapientia profitetur: caetera autem quibus isti, nescio qui
divinantes, vel ad vanam jactantiam, vel ad quaestum abutuntur, prae
sideribus profecto viliora sunt. Non igitur Albicerius rerum
humanarum ac divinarum scientiae particeps fuit, frustraque abs te isto
modo definitio nostra tentata est. Postremo cum quidquid praeter res
humanas atque divinas est, nos vilissimum ducere et omnino contemnere
oporteat; quaero in quibus rebus quaerat ille tuus sapiens veritatem?
In divinis, ait ille: nam virtus etiam in homine sine dubitatione
divina est. Has igitur Albicerius jam sciebat, quas tuus sapiens
semper inquiret? Tum Licentius: Divinas, ait, et ille noverat,
sed non eas quae a sapiente quaerendae sunt. Quis enim non evertat
omnem loquendi consuetudinem, si ei divinationem concedat, adimat res
divinas, e quibus divinatio nominata est? Quare illa vestra
definitio, ni fallor, nescio quid aliud quod ad sapientiam non
pertineret, inclusit.
23. Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si
libebit, ille qui protulit. Nunc mihi tu volo respondeas, ut tandem
ad id quod agitur, veniamus. Isthic sum, inquit ille: Dasne,
ait, Albicerium scisse verum? Do, inquit. Melior igitur tuo
sapiente. Nullo modo, ait ille: nam quod genus veri sapiens
inquirit, non solum ille delirus hariolus, sed ne ipse quidem sapiens
dum in hoc corpore vivit, assequitur: quod tamen tantum est, ut multo
sit praestabilius hoc semper quaerere, quam illud aliquando invenire.
Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa
subveniat. Quae si propterea tibi vitiosa visa est, quia complexa est
eum quem non possumus vocare sapientem; quaero utrum eam probes, si
sapientiam rerum humanarum divinarumque scientiam dicamus, sed earum
quae ad beatam vitam pertineant. Est, inquit ille, et ista
sapientia, sed non sola: unde superior definitio invasit alienum,
haec autem proprium deseruit: quare illa avaritiae, ista stultitiae
coargui potest. Etenim ut ipse jam explicem definitione quod sentio,
sapientia mihi videtur esse rerum humanarum divinarumque, quae ad
beatam vitam pertineant, non scientia solum, sed etiam diligens
inquisitio. Quam descriptionem si partiri velis, prima pars quae
scientiam tenet, Dei est; haec autem quae inquisitione contenta est,
hominis. Illa igitur Deus, hac autem homo beatus est. Tum ille:
Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseras frustra operam
consumere. Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere ,
cum tanta mercede conquirat? Nam hoc ipso quo quaerit, sapiens est;
et quo sapiens, eo beatus: cum ab omnibus involucris corporis mentem
quantum potest, evolvit, et seipsum in semetipsum colligit; cum se
non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in Deum semper
tranquillus intenditur: ut et hic, quod beatum esse supra inter nos
convenit, ratione perfruatur; et extremo die vitae ad id quod
concupivit adipiscendum reperiatur paratus; fruaturque merito divina
beatitudine, qui humana sit ante perfructus .
|
|