|
24. Tum ego, cum Trygetius quid sibi esset respondendum diu
quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam argumenta huic
defutura, si eum otiose quaerere permittamus: quid enim ei quovis loco
defuit ad respondendum? Nam primo ipse intulit, quoniam de beata vita
quaestio nata est, et beatum solum necesse est esse sapientem,
siquidem stultitia etiam stultorum judicio misera est; perfectum
sapientem esse debere, non autem perfectum esse, qui adhuc verum quid
sit inquirit; unde ne beatum quidem. Cui loco tu cum molem
auctoritatis objiceres, moleste aliquantum Ciceronis nomine
perturbatus, tamen se statim erexit, et generosa quadam contumacia in
verticem libertatis exsiliit, rursumque arripuit quod erat de manibus
violenter excussum: quaesivitque abs te, utrum tibi perfectus, qui
adhuc quaereret, videretur; ut si fatereris non esse perfectum, ad
caput recurreret, demonstraretque, si posset, per illam
definitionem, perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis vitam
gubernaret: ac per hoc, beatum nisi perfectum esse non posse. A quo
te laqueo cum expedisses cautius quam putabam, et perfectum hominem
diceres, inquisitorem diligentissimum veritatis; ipsaque illa
definitione, qua beatam vitam illam demum esse dixeramus, quae
secundum rationem ageretur, tu praefidentius apertiusque pugnasses;
ille tibi plane reposuit: nam occupavit praesidium tuum, unde pulsus
omnino summam rerum amiseras, ni te induciae reparassent. Ubi enim
arcem locaverunt Academici, quorum tueris sententiam, nisi in erroris
definitione? Quae tibi nisi noctu fortasse per somnium rediret in
mentem, jam quid responderes non habebas, cum in exponenda Ciceronis
sententia idipsum tu ipse ante commemoraveris. Deinde ventum est ad
definitionem sapientiae, quam cum tanta calliditate labefactare
conareris, ut tua furta nec ipse auxiliator tuus Albicerius fortasse
comprehenderet; quanta tibi vigilantia, quantis viribus restitit?
quam te pene involvit atque depressit; nisi postremo te tua definitione
nova tutareris, diceresque humanam esse sapientiam inquisitionem
veritatis, ex qua propter animi tranquillitatem beata vita
contingeret? Huic iste sententiae non respondebit, praesertim si in
proroganda diei vel parte quae restat, reddi sibi gratiam postulabit.
25. Sed ne longum faciamus, jam, si placet, sermo iste
claudatur, in quo immorari etiam superfluum puto. Tractata enim res
est pro suscepto negotio satis; quae post pauca omnino posset verba
finiri, nisi exercere vos vellem, nervosque vestros et studia, quae
mihi magna est cura, explorare: nam cum instituissem vos ad quaerendam
veritatem magnopere hortari, coeperam ex vobis quaerere quantum in ea
momenti poneretis: omnes autem posuistis tantum, ut plus non
desiderem. Nam cum beati esse cupiamus, sive id fieri non potest nisi
inventa, sive non nisi diligenter quaesita veritate; postpositis
caeteris omnibus rebus, nobis, si beati esse volumus, perquirenda
est. Quamobrem jam istam, ut dixi, disputationem terminemus, et
relatam in litteras mittamus, Licenti, potissimum patri tuo, cujus
erga philosophiam jam prorsus animum teneo. Sed adhuc quae admittat,
quaero fortunam. Incendi autem in haec studia vehementius poterit,
cum teipsum jam intentum mecum sic vivere, non audiendo solum, verum
etiam legendo ista cognoverit. Tibi autem si, ut sentio, Academici
placent, vires ad eos defendendos validiores para; nam illos ego reos
citare decrevi . Quae cum essent dicta, prandium paratum esse
annuntiatum est, atque surreximus.
|
|